OÖLA, Kopienarchiv, HS 66, Lambacher Urkundenregesten 992-1444, S. 144, Nr. 717
Current repository:
Stiftsarchiv Lambach (www.stift-lambach.at)
Hängesiegel fehlt
Material: Pergament
- notes extra sigillum:
- CharpniCharpni
- Bertrandus
- P. Wanewinkel


Jordanus miseratione divina episcopus Albanensis, dilecto in Christo fratri Johanni Mullinger presbytero, monacho professo monasterii in Lambach ordinis sancti Benedicti Pataviensis diocesis, salutem in Domino. Ut anime tue salubrius consulatur, auctoritate domini pape, cuius penitentiarie curam gerimus, devotioni tue concedimus, quatenus liceat tibi, de tui superiorum licencia, ydoneum et discretum presbyterum in confessorem eligere, qui super peccatis, que sibi confiteberis, nisi talia sint, propter que merito sit sedes apostolica consulenda, dicta auctoritate tibi provideat de absolutionis debite beneficio et penitencia salutari hinc ad quinquennium, quotiens fuerit oportunum. Vota vero peregrinationis et abstinencte, si qua emisisti, que commode servare non potes, ultramarino, beatorum Petri et Pauli atque Jacobis apostolorum votis dumtaxat exceptis, commutet tibi hac vice idem confessor in alia opera pietatis. Datum Rome apud sanctos apostolos, viiii kalendas junii, pontificatus domini Martini pape v anno septimo.
- Philipp Thomas Wollmann, "Litterae" der Apostolischen Pönitentiarie "in partibus" (1400-1500): ein Beitrag zur kurialen Diplomatik (Monumenta Germaniae Historica. Studien und Texte 68, Wiesbaden 2021) Nr. 19, S. 144.
- Rom
Lambach, Stiftsarchiv, Urkunden (992-1600) 1424 V 24, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AT-StiAL/LambachOSB/1424_V_24/charter>, accessed 2025-05-02+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success