useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (992-1600) 1247 IX 24
Signature: 1247 IX 24
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
24. September 1247, Passau
Rüdiger, Bischof von Passau, entscheidet den wegen der Pfarre Traunkirchen bestehenden Rechtsstreit und bestätigt Witigo als Pfarrer dortselbst.
Source Regest: OÖUB 4 (Wien 1867) S. 560-561, Nr. XI (Anhang)
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Lambach (www.stift-lambach.at)

  • Seal Siegel abgefallen
  • Material: Pergament
    • Graphics: 
      x
      R(udigerus) dei gratia patauiensis episcopus. Vniuersis Christi fidelibus juris peritis salutem ac fraternam in domino karitatem. Quoniam propter diuersa pericula animarum docemur ecclesiastica jura studiose conseruari, ne in detrimentum personarum uel animarum adgresscant, quapropter Vniuersitati uestre innotescimus, quod domina E. venerabilis abbatissa in Trv°nchirichen domino Heinrico cognomine riflanno ecclesiam ibidem barrochialem contulerat, prout decuit, iure possidendam insuper dux austrie pie memorie quendam Gotfridum non per hostium sed aliunde uiolenter in eandem ecclesiam intrusit, qui predictam ecclesiam contra salutem anime sue uiolenter tenuit, domino Heinrico Riflanno tacente nec ius suum scilicet, quod iure a domina abbatissa possederat, annis Ve reclamauit. defuncto itaque duce domina uenerabilis abbatissa sepe dicta et conuentus eiusdem de ecclesia sua, sicut iure debebat, secundario intromittens dominum heinricum, quem hactinus investierat, reuocans auctoritate nostra sibi precipiens, ut se de eadem ecclesia sua intromittet et procurare in diuinos (sic). Litemque sibi cum domino Gotfrido presumeret et hos testes de his adtestabatur uerbis: Dominum Fridericum de Steinchirchen plebanum, dominum Ditricum vicarium in witemspach, witigonem diaconum, Dominum alberonem de Pollenheim et alios quam plures, sepe dictus uero dominus heinricus clericus primus de ecclesia predicta renvit se intromittere, domina vero abbatissa prenominata consilio habito hec omnia supra dicta litteris suis sigillatis nobis intitulauit, adtentius exorans, ut consilium paternvm secundum dei timorem, quid modo faciendum sit, adgrescere dignaremur. Nos uero consilio inito commvni cum fratribus nostris canonicis ipsis hec omnia exponentes et iure ecclesiastico sententiando ventilatum est, ex quo primus clericus, qui secundario se de ecclesia intromittere renvit et V. annis ius suum non reclamauit, ecclesia prenominata domine abbatisse vacaret, insuper domine abbatisse subplicauimus, quatinus dilecto nostro Witigoni eandem ecclesiam conferret aut sub uirtute sancte obediencie conferret alteri, peticionem nostram pro domino Witigone admisit et nos spiritualia, cuius nos testes sumus, quod dominus Witigo ecclesiam eandem iure possidet. Datum Patauie Anno domini M°. ccxlvij°. viiij°. kalend. Octobris. Pontificatus nostri Anno xiiij°.
      Source Fulltext: OÖUB 4 (Wien 1867) S. 560-561, Nr. XI (Anhang)

      Original dating clauseviiij°. kalend. Octobris



      LanguageLatein
      Places
      • Passau
         
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.