Charter: Urkunden (777-1894) 1100
Signature: 1100
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1100 ca., o. O.
Ulrich, Bischof von Passau, gibt dem Kloster Kremsmünster gewisse ihm entzogene Kirchen, Güter und Zehenten wieder zurück.Source Regest:
OÖUB 2 (Wien 1856) S. 721
OÖUB 2 (Wien 1856) S. 721
Current repository:
Stiftsarchiv Kremsmünster (http://www.stift-kremsmuenster.at)
Material: (der Abschrift:) Pergament
In nomine domini. monachi sancti Saluatoris in Chremsmonasterio degentes sponse Christi ecclesie scilicet cunctisque eius filiis intimare dignum duxerunt, qualiter lis inter episcopum Patauiensem cenobiumque Saluatoris mundi ac sancti AGapiti maliuolorum instigacionibus aliquamdiu protracta diuino moderamine est determinata. Uenerandus itaque Saluatoris mundi cenobii abbas A. predia, que persecucionis tempore antistitum nequicia eidem monasterio direpta atque in beneficia secularium iniusta usurpacione fuerant redacta, diuino, ut credimus, amminiculo coadunato apud R. cunctorum optimatum ad regiam ciuitatem cetu repeciit et eisdem adnitentibus ex parte regali auctoritate ac sigillo recepit; Quod ubi Patauiensi episcopo V. compertum est, confestim quorumdam malignorum deprauatus consiliis predium Petenbach dotem uidelicet predicti cenobii nec non decimaciones atque barrochias antiquissima tradicione ad altare sancti Saluatoris pertinentes iniusta prauitate inuadere sibique ad proseruiendum usurpare contendens aliquamdiu monachos huius loci iniuriatus est; Tandem dominico ammonitus oraculo paschali adueniens tempore predictum predium ecclesiarumque redditus nec non noualium decimaciones altario Saluatoris mundi sanctique Agapiti martiris benignissime concessit ac tocius litis erga predictum cenobium sese supra memoratum altare coram monachis ibidem conuersantibus et abbatibus Adalramo [lmo] Hartman, clericisque Hartwic, Eberhart nec non militibus eiusdem antistitis nobilibus eandem adtestantibus rem abnuit circa annum M.XC.IX. (sic.)
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 721-722
Editions:
- Urkundenbuch von Kremsmünster, pag. 35, Nro. 27.
Language:
Places
- o. O.
Kremsmünster, Stiftsarchiv, Urkunden (777-1894) 1100, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AT-StiAKr/KremsmuensterOSB/1100/charter>, accessed 2025-05-05+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success