useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (777-1894) 0893 X 22
Signature: 0893 X 22
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
22. Oktober 893, Rantesdorf (?)
K. Arnulf schenkt die Güter, welche die Söhne der Markgrafen Wilhelm und Engelschalk durch ihre Untreue verwirkt haben, dem Kloster Kremsmünster.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 39
 
x
IN nomine Sanctae et individuae Trinitatis. Arnulphus divina favente gratia Rex. Si locis Deo dicatis more regali nostra temporalis commodi exhibuerimus solatia, praemia inde nobis conferri non ambigimus aeterna. Ideo cuncto Christianae Religionis praesentis scilicet temporis et futuri notum esse volumus collegio, qualiter divino afflati instinctu et per dilecti Abbatis nostri Snelperonis obtentum admoniti nos quasdam res juris nostri ob quorumdam infidelitatis contra nos perpetratae reatum in nostram publice ditionem redactas, id est quicquid Wilhelmus et Engilschalcus germani fratres Comites videlicet quondam strenui terminales vel cohaeredes, filij ac posteri eorum in terris, agris, vineis, Ecclesijs, decimis, curtibus, aedificijs, familijs, mancipijs utriusque sexus, viniatoribus, agricolis, pratis, pascuis, sylvis, molendinis, piscationibus, quaesitis vel inquirendis seu omnibus rebus, quae dici vel nominari possunt, tam ad Eporespurch, ad Cambe sive ad Persiniacham quamque in alijs Waioariae scilicet atque Sclaviniae locis vel terminis habuerunt, ad Sanctum Dei Martyrern Agapitum tradidimus, seu quidquid per ullius personae traditionem divina augente pietate ad eundem Sanctum concessum vel additum esse constat, omnia et in omnibus ad Monasterium Sancti Salvatoris, quod Chremisa nuncupatur, ubi idem electus Dei Martyr corporaliter requiescit, cui etiam jam fatus Abba moderno tempore praeesse dignoscitur, pro divae memoriae Decessorum commemoratione nostrorum nec non pro sempiterna nostra retributione donamus et tradimus. Jussimus quoque hoc praesens auctoritatis nostrae praeceptum inde conscribi, per quod decernimus firmiterque praecipimus, ut praefatae res ex integro deinceps perpetuis temporibus in sustentationem fratrum ibidem Domino Salvatori divini officij obsequia persolyentium ad praescriptum Sanctum locum jure haereditario consistant atque pertineant eo videlicet rationis tenore, ut ipsa Ecclesia et Rectores illius veluti de caeteris ejusdem Abbatiae rebus securam habeant potestatem juxta eorundem fratrum communem utilitatem, prout eis placuerit, universa ex ipsis rebus disponere nullo unquam successore nostro irrumpente neque immutante sed DEO auxiliante haec donatio nostra per cuncta labentis mundi curricula stabilis et inviolata permaneat nostra auctoritate semper roborata atque solidata, quatenus memoratos CHRJSTJ famulos pro beatis antecessoribus nostris, pro nobis etiam et conjuge proleque nostra Domini misericordiam attentius exorare delectet. Et ut haec auctoritas largitionis nostrae inviolabilem in DEJ nomine per immortalia saecula obtineat stabilitatis vigorem et a fidelibus nostris verius credatur ac diligentius observetur, manu nostra subtus eam roborantes annulo nostro jussimus insigniri. Signum Domini Arnulphi (Monogramma) largissimi Regis. Engelpero Notarius ad vicem Dietmari Archicapellani recognovi. Datum XI. Kal. Novembris Anno Dominicae Incarnationis DCCCXCIII. Indictione XI. Anno vero VII. Domini Arnulfi Serenissimi Regis. Actum ad Ratensdorf in Dei nomine feliciter. Amen.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 39-40

Original dating clauseXI. Kal. Novembris

Editions
  • Rettenpacher, Annal. cremifan. 43.
  • Urkundenbuch von Kremsmünster, pag. 23. Nr. 14. ex cod. sec. XI—XII und cod. Prideric. sec. XIII—XIV.


LanguageLatein
Places
  • Rantesdorf (?)
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.