useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Heiligenkreuz, Urkunden (~1133-1775) 1301 XI 11
Signature: 1301 XI 11
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
11. November 1301
Meister Berthold, Richter von Wiener-Neustadt, beurkundet die Rechte und Freiheiten, welche der Abtei Heiligenkreuz rücksichtlich ihres Hauses zu Wiener-Neustadt von den Landesfürsten, so wie auch von den Bürgern daselbst verliehen und zugestanden sind.
Source Regest: WEIS, Heiligenkreuz (=FRA II/16, 1859) S. 6, Nr. 7
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Heiligenkreuz (http://www.stift-heiligenkreuz.at)

Siegel fehlt. Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    Nos Magister Perhtoldus Ciuis Wiennensis tunc Iudex Noue ciuitatis, cum uniuersitate ciuium ibidem protestamur. ac pronunciamus tenore presencium Uniuersis, quod domus sancte crucis apud nos sita, sicut iam muro cingitur, eadem libertate gaudere debet, quam curia predicti monasterii Wienne nunc possidet et ab antiquo dinoscitur possedisse; ita quod in rebus ipsius monasterii ad eandem domum deducendis ibidemque vendendis abbas et conuentus prefati monasterii a nullo prorsus possint uel debeant impediri, sed ab exactione qualibet steurarum, theloneorum, uel mutarum ipsum monasterium penitus sit exemptum iuxta quod in privilegiis et emunitatibus sepedicto monasterio perillustres Duces Austrie concessis non rasis, non abolitis, neque aliqua sui parte vitiatis plane et expresse vidimus contineri. Quia vero de vino ad sepedictam domum deducendo inter venerabilem abbatem sancte crucis et nos specialis questio vertebatur, in hoc tandem conuenimus, quod saluis aliis libertatibus ex totius communitatis beneplacito et consensu annis singulis, quando ipsis videbitur expedire, et quouis tempore anni. xl. carratas vini nostre mensure deportabunt absque contradictione qualibet uel obstaculo in ciuitate vendendas secundum mensuram ciuium uel etiam propinandas. Adicimus preterea, quod si predictus abbas et conuentus aliquem de fratribus suis uel etiam laycum de propria familia in predicta domo voluerint collocare, iidem ab omni exactione, quocumque nomine censeatur, liberi sint penitus et exempti. Si vero aliquem de nostris concivibus aut alias vndecumque talem personam ad domum predictam posuerint, que de prouentibus aut mercibus suis aut ex susceptione hospitum euidens lucrum in ciuitate habuerit, hic pro comunis boni vtilitate ad contribucionem tenebitur civitatis; hoc semper saluo, quod ob amorem ordinis et reverenciam specialem domus sancte crucis eidem taliter deferetur et parcetur, quod se speciale beneficium senciat assecutum. In cuius rei memoriam presentem litteram sigillo comunitatis nostre fecimus communiri cum testibus subnotatis, Quorum nomina sunt hec, Leo Prunner. Martinus Visinch. Heinricus Leublo. Rudlo Leublo. Leopoldus Leublo. Fratres. Rudolfus Maurer, Dietricus eysner. Otto Gvnuarer. Sifridus Zengwein. Pertholdus Sœicchovffer. Rudgerus Hantsneider. Chunradus veter. Chunradus Heberler, et alii quam plures. Actum anno domini. M. CCCI°. In die beati Martini episcopi.
    Source Fulltext: WEIS, Heiligenkreuz (=FRA II/16, 1859) S. 6-7

    Original dating clauseIn die beati Martini episcopi



    LanguageLatein
    Places
    • Wien
    • Wiener Neustadt (GB WN)
    • Zisterzienserstift Heiligenkreuz
    Persons
    • Albrecht I., Herzog von Österreich (1282-1308)
    • Berthold Seichhoffer (Zeuge)
    • Dietrich Eisner (Zeuge)
    • Heinrich Leublo, Bruder Leupolds und Rudlos (Zeuge)
    • Konrad Heberler (Zeuge)
    • Konrad Veter (Zeuge)
    • Leo Prunner (Zeuge)
    • Leopold Leublo, Bruder Heinrichs und Rudlos (Zeuge)
    • Martin Visinch (Zeuge)
    • Meister Berthold, Bürger von Wien und Richter von Wiener Neustadt (Aussteller)
    • Otto Gunuarer (Zeuge)
    • Rudgerus Handschneider (Zeuge)
    • Rudlo Leublo, Bruder Heinrichs und Leupolds (Zeuge)
    • Rudolf Maurer (Zeuge)
    • Sifrid Zengwein (Zeuge)
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.