useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Heiligenkreuz, Urkunden (~1133-1775) 1266 IV 21
Signature: 1266 IV 21
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1266 April 21
Elisabeth, Witwe Heinrich's von Liechtenstein, und dessen Söhne und Töchter schenkten der Abbtei Heiligen Kreuz gewisse Gülten zu Weltendorf und Gnadendorf.
Source Regest: 
WEIS, Heiligenkreuz (=FRA II/11, 1856) S. 309, Anhang Nr. 8
 
x
Quoniam teste apostolo quecumque homo seminavit, haec et metet, etiam est utile et salubre, dum tempus est, operari bonum ad omnes, maxime tamen ad pauperes spiritu, qui se ac sua pro celestibus abnegantes nudi nudum Christum sequi per ejus vestigia non verentur. Universis igitur Christi fidelibus tam presentibus quam futuris, ad quos presens scriptum devenerit, patefiat, quod felicis memorie dominus Heinricus de Lichtenstain, cum morte preventus proh dolor insperata decederet intestatus, et habuisset adhuc vivens septem solidorum redditus sitos in Weltendorf minus debite, qui ob remedium anime fratris sui domini Dietrici de Rorovv de parte hereditatis eiusdem domini Dietrici domui sancte crucis fuerant libere delegati, et predictus dominus Henricus eiusdem redditus per concambium eidem domui volens refundere morte preventus id minime complevisset, in die humationis sue in sancta cruce domina Elisabet relicta sua ac filii sui Fridericus et Hertnidus cum aliis coheredibus hereditatis sue compassionem debitam intuentes predictos septem solidorum redditus domui sancte crucis libere dimiserunt; Dietrico filio quondam domini Dietrici de Rorovv pro patre et patruo pollicente, ut defectus unius talenti in prefatis VII solidis de patrimonio suo cum triginta denariorum redditibus resarciret. Preterea domina Elisabeth relicta domini Heinrici cum Friderico et Hernido filiis eiusdem et ceteris heredibus, quorum iuri domini Henrici defuncti hereditas subiacebat, cum iuxta debitum naturale anime defuncti ampliori tenerentur diligentia subvenire, moti visceribus pietatis de parte ad ipsos devoluta quatuor talentorum redditus sitos in Nadendorf in remissionum (soll wohl heißen: remissionem - Anm. Maurer) peccaminum anime domini Henrici defuncti et suorum ac antecessorum quoque domui sancte crucis libere donaverunt; ius advocatie in eisdem redditibus dimittentes, ita ut tam de talento a domino Dietrico iam collato, quam de istis talentis quatuor annis singulis conventui in sancta cruce in festo sancti Benedicti abbatis in vino meliori et piscibus ac simila honorifice serviatur. Et cum domina Chunigundis, socia thori domini Ottonis de Guetrad, filia prefati domini Henrici de Lichtenstein, redditus unius talenti de predictis quatuor in Nadendorf sue parti specialiter attraxisset, inducente eam domino Ottone marito suo, in hoc consensit et ipsa, ne factam donationem videretur occasionaliter impedire. Omnibus ergo, quibus cesserat predictum patrimonium domini Henrici, huic solemni donationi consentientibus ratamque habentibus atque firmam, ne successive ab aliquo hec firmitas valeat infirmari, presens scriptum sub sigillis dominorum Ottonis de Perchtoldsdorf, Ottonis de Gutrad, Friderici de Liehtenstain, Ottonis de Vrovvenburch est firmiter roboratum, testibus idoneis subnotatis, qui sunt, dominus Otto de Haslow, dominus Otto Turso, dominus Otto de Arnstain, dominus Wernhardus de Wolfkersdorf, dominus Marchquardus de Pilhiltdorf, dominus Janso de Merswanch, [311] dominus Henricus de Hittendorf, dominus Albero Vulsach, dominus Ortwinus de Sahsengang et alii quam plures. Acta sunt hec anno domini MCCLXVI. duodecimo kalendas Aprilis.
Source Fulltext: WEIS, Heiligenkreuz (=FRA II/11, 1856) S. 309-311

Original dating clauseduodecimo kalendas Aprilis

Editions
  • Pez, Thesaur. VI, II, pag. U3, Nr. 199. Cop. Phil. Hueber, ex authogr.


LanguageLatein
Places
  • Frohnberg (GB WN)
  • Haslau (GB BL)
  • Hüttendorf (GB MI)
  • Mörschwang (GB OB)
  • Nodendorf (GB MI)
  • Perchtoldsdorf (GB MD)
  • Pillichsdorf (GB MI)
  • Rohrau (GB BL)
  • Ruine Arnstein (Gde. Alland, GB BN)
  • Schloss Liechtenstein (Gde. Wilfersdorf, GB MI)
  • Schloss Sachsengang (Gde. Groß-Enzersdorf, GB MD)
  • Wolkersdorf (GB MI)
  • Zisterzienserstift Heiligenrkreuz
geographical name
  • Weltendorf
    • Regular Form: Weltendorf (abgek., westl. Mollmannsdorf, GB KO)
Persons
  • Albero Vulsach (Zeuge)
  • Dietrich (von Rohrau), Sohn Dietrichs von Rohrau
  • Dietrich von Rohrau, Bruder Heinrichs von Liechtenstein
  • Elisabeth (von Liechtenstein), Witwe Heinrichs von Liechtenstein
  • Friedrich (von Liechtenstein), Bruder Hertnids, Sohn Friedrichs von Liechtenstein
  • Friedrich von Liechtenstein (Siegler)
  • Heinrich von Hüttendorf (Zeuge)
  • Heinrich von Liechtenstein
  • Hertnid, Bruder Friedrichs und Sohn Heinrich`s von Liechtenstein
  • Janso von Mörschwang (Zeuge)
  • Kunigunde, Tochter Heinrichs von Liechtenstein
  • Markward von Pillichsdorf (Zeuge)
  • Ortwin von Sachsengang (Zeuge)
  • Otto Turso (Zeuge)
  • Otto von Arnstein (Zeuge)
  • Otto von Frohnberg (Siegler)
  • Otto von Guetrad, Ehemann Kunigundes (Siegler)
  • Otto von Haslau (Zeuge)
  • Otto von Perchtoldsdorf (Siegler)
  • Wernhard von Wolkersdorf (Zeuge)
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.