Charter: Heiligenkreuz, Urkunden (~1133-1775) 1230
Signature: 1230
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Circa 1230
Ulrich von Wülfleinsdorf restituirt der Abbtei heiligen Kreuz gewisse ihr bisher entzogene Grundstücke.Source Regest:
WEIS, Heiligenkreuz (=FRA II/11, 1856) S. 77, Nr. 66
WEIS, Heiligenkreuz (=FRA II/11, 1856) S. 77, Nr. 66
Current repository:
Stiftsarchiv Heiligenkreuz (http://www.stift-heiligenkreuz.at)
Mit drei Siegeln.
Material: Pergament


Notum sit omnibus christi fidelibus tam presentis etatis quam future generationis, quod ego Ulricus de Wulfelinstorf ad ammonitionem domini E. abbatis de sancta cruce timens, gehenne supplicium non euadere, si agros ab ecclesia indebite distractos diutius incaute possiderem, tum propter liberationem animarum parentum meorum, et ad cautelam salutis anime mee, tum etiam pro pecunia XXXVII talentorum et equo ualente V. talenta predium, quod ultra aquam fluminis directanee contra ecclesiam Wulflinstorf situm est, monasterio sancte crucis absolute restitui, quia, qualitercumque ad me de progenitoribus meis eiusdem fundi possessio defluxerit, tamen ad iam dictum monasterium iuste dinoscitur et proprie pertinere. Ut autem talis contractus uel potius huius redditionis formula sepedicto monasterio sancte crucis rata semper maneat et inuiolata, hac paginula sigillis nobilium uirorum, in quorum presentia et noticia factum est, et meo sigillo testibusque roboratur. Testes, dominus Wichardus de Arnstain, dominus Dietricus de Rorov, et cognatus eius Dietricus de Steinberch, dominus Ulricus Asinus de Gadem, Wulfingus sagittarius, Rudegerus, Heinricus. Item ego U. de Wulflinstorf promitto, quia debeo, quatenus a me uel ab hereditariis successoribus meis prenotatum predium supra dicto monasterio ab omnibus inpetentibus et querimoniis per annos XXX et eo amplius, prout iuris est, defendatur. Ad quod certificandum omnia predia mea in Wulflinstorf posui in manus domini W. de Arnstain et domini D. de Rorov, ut uidelicet fratribus sepedicti monasterii sancte crucis de ipsis prediis super huiusmodi deffensione respondeatur. Compromittitur quoque inter me et abbatem cum suis, quod per terram monasterii*) pateat uia ad molendinum meum et ad unam fossatam lapidum tam pro edificiis mihi propriis quacumque prouisor grangie demonstrauerit expedire. Monasterii quoque hominibus pateat uia ducendi, pellendi per pontem et per omnem terminum meum, quacumque rationabiliter habuerint necessarium.
Source Fulltext: WEIS, Heiligenkreuz (=FRA II/11, 1856) S. 77-78
Language:
Notes:
*) Was folgt, ist auf der Rückseite der Urkunde geschrieben.
Places
- Gaaden (GB MD)
- Rohrau (GB BL)
- Ruine Arnstein (Gde. Alland, GB BN)
- Steinberg (GB ?)
- Wilfleinsdorf (GB BL)
- Zisterzienserstift Heiligenkreuz
Persons
- Dietrich von Rohrau, Schwager Dietrichs von Steinberg (Zeuge)
- Dietrich von Steinberg, Schwager Dietrichs von Rohrau (Zeuge)
- Egilolf, Abt in Heiligenkreuz (1227-1242)
- Heinrich (Zeuge)
- Rüdiger (Zeuge)
- Ulrich Asinus von Gaaden (Zeuge)
- Ulrich von Wilfleinsdorf (Aussteller, Siegler)
- Wichard von Arnstein (Zeuge)
- Wulfing (Zeuge)
Heiligenkreuz, Stiftsarchiv, Heiligenkreuz, Urkunden (~1133-1775) 1230, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AT-StiAH/HeiligenkreuzOCist/1230.2/charter>, accessed 2025-05-03+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success