useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1058-1899) 1461 III 17
Signature: 1461 III 17
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
17. März 1461, Wien
Cardinal Bessarion verleiht dem Abte Martin von Göttweig und seinen Nachfolgern das Privilegium, vor Tagesanbruch die heil. Messe zu celebrieren.
Source Regest: FUCHS, Göttweig II (=FRA II/52, Wien 1901) S. 529, Nr. 1501
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Göttweig (http://www.stiftgoettweig.or.at)

  • Seal Siegel war an rother Hanfschnur nach Bullenart angehängt.
  • Material: Pergament
    • Graphics: 
      x
      Bessarion miseracione divina episcopus Thusculanus, sancte Romane ecclesie cardinalis, Nicenus vulgariter nuncupatus, in partibus Alemanie et Germanie locisque omnibus in eisdem sacro Romano imperio subiectis apostolice sedis de latere legatusa venerabili et religioso patri Martino abbati monasterii Gotwicensis ordinis sancti Benedicti Pataviensis diocesis nobis in Christo sincere dilecto salutem in domino sempiternam. Sincere devotionis etc. Hinc est quod nos tuis supplicacionibus inclinati, ut missam, antequam elucescat dies, circa tamen diurnam lucem, cum qualitas negociorum pro tempore congruencium id exigerit, liceat tibi per te vel per proprium vel alium sacerdotem ydoneum in altari portatili in monasterio vel extra in loco congruo et condecenti vel ubicumque te morari contigerit, tociens quociens opus fuerit celebrare vel facere celebrari ita, quod id nec tibi nec sacerdoti taliter celebranti ad culpam valeat imputari, devocioni tue et successoribus tuis pro tempore auctoritate presencium de speciali gracia indulgemus proviso, quod parte huiusmodi concessioni utaris, quia cum in altaris officio ŷmoleturb dominus noster dei filius Iesus Christus, qui candor est lucis eterne, congruit hoc non noctis tenebris fieri, sed in luce. In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium premissorum presentes litteras fieri nostrique sigilli maioris oblongi iussimus et fecimus appensione communiri. Datum Wienne Pataviensis diocesis sub anno domini millesimo quadringentesimo sexagesimo primo indictione nona, die vero decima septima mensis martii, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri Pii divina providencia pape secundi anno tertio.
      Source Fulltext: FUCHS, Göttweig II (=FRA II/52, Wien 1901) S. 529-530

      Original dating clausedie vero decima septima mensis martiiLinks unter dem Buge ist von anderer H. u. Tinte vermerkt: Gratis de mandato reverendissimi domini pro Kottuizensi; weiter rückwärts von derselben H.: N. Pe. Sypontinus.



      LanguageLatein

      Notes
      a Das Folgende von anderer H. u. Tinte.
      b Orig.
      Places
      • Wien
         
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.