useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1058-1899) 1458 IV 22
Signature: 1458 IV 22
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
22. April 1458, Rom
Papst Calixt III. ertheilt Abt Lorenz von Klein-Mariazell die Erlaubnis, sich einen Beichtvater zur Absolution von seinen Sünden und Auferlegung einer Busse zu wählen.
Source Regest: FUCHS, Göttweig II (=FRA II/52, Wien 1901) S. 494, Nr. 1455
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Göttweig (http://www.stiftgoettweig.or.at)

  • Seal An roth-gelber Seidenschnur die Bleibulle.
  • Material: Pergament
    • Graphics: 
      x
      Calixtus episcopus, servus servorum dei, dilecto filio Laurencio abbati monasterii Celle beate Marie ordinis sancti Benedicti Pataviensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Devotionis tue etc. Hinc est, quod nos tuis devotis supplicacionibus inclinati, ut sacerdotem ydoneum secularem vel regularem in tuum possis eligere confessorem,a qui confessione tua diligenter audita pro commissis per te criminibus excessibus et peccatis etiam in singulis sedi apostolice reservatis casibus semela duntaxat tibi. absolucionem debitam in forina ecclesie consueta impendere et penitenciam salutarem iniungere necnon predictus confessor vel alius, quem duxeris eligendum, omnium peccatorum tuorum, de quibus corde contritus et ore confessus fueris, etiam semel duntaxat in mortis articulo plenam remissionem tibi in sinceritate fidei unitate sancte Romane ecclesie ac obediencia et devocione nostra vel successorum nostrorum Romanorum pontificum canonice intrancium persistentib auctoritate apostolica concedere valeat, devotioni tue tenore presentium indulgemus sic tamen, quod idem confessor de hiis, de quibus fuerit alteri satisfactio impendenda, eam tibi per te si supervixeris vel ver alios, si forte tunc tuncc transieris, faciendam iniungat, quam tu vel illi facere teneamini ut prefertur. Et ne quod absit, propter huiusmodi gratiam reddaris proclivior ad illicita imposterum committenda, volumus, quod si ex confidencia remissionis huiusmodi aliqua forte committeres, quoad illa predicta remissio tibi nullatenus suffragetur quodque per unum annum a tempore, quo presens nostra concessio ad tuam pervenerit noticiam, computandum singulis sextis feriis impedimento legitimo cessante ieiunes et si predictis feriis ex precepto ecclesie regulari observancia iniuncta penitencia voto vel alias ieiunare tenearis, una alia die singularum septimanarum eiusdem anni, qua ad ieiunandum ut premittitur non sis astrictus, ieiunes. Et si in dicto anno vel aliqua eius parte esses legitime impeditus, anno sequenti vel alias, quam primum poteris, modo simili supplere huiusmodi ieiunium tenearis. Porro si forsan alias prelibatum ieiunium in toto vel in parte quomodocunque adimplere commode nequiveris, eo casu confessor predictus ieiunium ipsum in alia pietatis opera commutare valeat, prout anime tue saluti viderit expedire, que tu pari modo debeas adimplere, alioquin presens nostra concessio quoad plenam remissionem huiusmodi duntaxat nullius sit roboris vel momenti. Nulli ergo etc. Datum Rome apud Sanctum Petrum anno incarnationis dominice millesimo quadringentesimo quinquagesimo octavo, decimo kalendas maii, pontificatus nostri anno quarto.
      Source Fulltext: FUCHS, Göttweig II (=FRA II/52, Wien 1901) S. 494-495

      Original dating clausedecimo kalendas maiiAuf der Mitte des oberen Randes ist vermerkt: Auscultatum et concordat cum quaterno, Fidelis; links längs des Randes ein langgestrecktes: L; rechts ein: B. Auf dem Buge rechts von der H. des Textschreibers: A. Lumpe /; unter dem Buge rechts: Marcellus; links am Rande unter dem Buge der Monatsvermerk: Apri.; weiter einwärts der Kostenvermerk: =; darunter von gleicher H. u. Tinte: Constantinus9; darunter: H. de Vnna. Auf der Rückseite der Registraturvermerk; darinn: P. de Varris; in der linken oberen Ecke: R. C. P.



      LanguageLatein

      Notes
      a Theilweise auf Rasur.
      b Das letzte i eine Correctur.
      c Orig.
      Places
      • Rom
         
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.