useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1058-1899) 1440 VI 10
Signature: 1440 VI 10
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
10. Juni 1440, Basel
Das Basler Concil verleiht Göttweig einen Ablass von 4 Jahren und 40 Tagen für gewisse Festtage unter angegebenen Bedingungen.
Source Regest: FUCHS, Göttweig II (=FRA II/52, Wien 1901) S. 329, Nr. 1256
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Göttweig (http://www.stiftgoettweig.or.at)

  • Seal An einer gelben Seidenschnur die Bleibulle.
  • Material: Pergament
    • Graphics: 
      x
      Sacrosancta generalis synodus Basiliensis in spiritu sancto legitime congregata universalem ecclesiam representans universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem et omnipotentis dei benedictionem. Et si propheta etc. Cupientes||
      igitur, ut monasterium beate Marie virginis in Gotwico ordinis sancti Benedicti Pataviensis diocesis quod sub honore et vocabuls ipsius gloriose virginis dedicaturn eta in monte altissimo situatum existit et cuius structure edificia, que ruinam minantur, necessaria indigent reformatione, congruis honoribus frequententur et ut Christi fideles eo libentius confluant ad illud et ad ipsorum edificiorum reparationem et suorum vestium librorum et sacrorum vasorum emptionem et eorundem conservationem manus promptius porrigant adiutrices, quo ex hoc ibidem dono celestis gratie uberius conspexerint se refectos, de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius et universalis ecclesie auctoritatibus confisi omnibus vere penitentibus et confessis, qui in nativitatis circumcisionis epiphanie resurrectionis ascensionis penthecostes et corporis domini nostri Iesu Christi necnon in nativitatis annuntiationis purificationis et assumptionis eiusdem beate Marie virginis et nativitatis sancti Iohannis baptiste ac dictorum apostolorum Petri et Pauli necnon ecclesie eiusdem monasterii dedicationis festivitatibus ac celebritate omnium sanctorum ac etiam per octavas ipsarum nativitatis epiphanie resurrectionis ascensionis corporis domini necnon nativitatis sancti Iohannis baptiste et apostolorum Petri et Pauli predictorum festivitatum et sex dies dictum festum penthecostes irnmediate sequentes prefatum monasterium devote visitaverint annuatim et pro reparatione emptione et conservatione predictis manus porrexerint adiutrices, singulis videlicet celebritatibus quatuor annos et quadraginta dies, octavarum vero ipsarum ac predictis sex diebus, quibus prefatum monasterium visitaverint manusque pro reparatione emptione et conservatione porrexerint adiutrices, ut prefertur, centum dies de iniunctis eis penitenciis misericorditer relaxamus presentibus post viginti annos minime valituris. Datum Basilee IIII. idus iunii anno a nativitate domini millesimo quadringentesinio quadragesimo.
      Source Fulltext: FUCHS, Göttweig II (=FRA II/52, Wien 1901) S. 329-330

      Original dating clauseIIII. idus iuniiRechts auf dem Buge ist von der H. des Urk.-Schreibers vermerkt: Ja. de Krainburga; in der Mitte des oberen Randes: Bulletur cum serico; am rechten Rande der Urk. ein Monogr.: RT; links unter dem Buge am Rande der Monatsvermerk: Jun.; daneben weiter einwärts von gleicher H. u. Tinte der Kostenvermerk: XL; darunter von gleicher H. u. Tinte. Ja. de Cerueriis; darunter von anderer H. u. Tinte: Jo.de Rocapetri9. Auf der Aussenseite der Registraturvermerk; darunter von gleicher H. u. Tinte: Huglim; auf der Mitte des unteren Randes: Jo. Leonir; daneben von anderer H. u. Tinte: B. Foerster; in der rechten unteren Ecke: Concilium Basiliense dat in omnibus festis et per sex dies penthecostes III annos et XL dies; darunter von anderer H.: Vacat pro nunc.



      LanguageLatein

      Notes
      a Folgt eine Rasur.
      Places
      • Basel
        • Basilee
          • Regular Form: Basel (CH)
          • Type: Ortsindex
        • ecclesie
          • Regular Form: Stiftskirche Mariä Himmelfahrt des Benediktinerstiftes Göttweig (GB KR)
          • Type: Pfarr- und Stiftskirchenindex
        • monasterium beate Marie virginis in Gotwico
          • Regular Form: Göttweig, Benediktinerstift (GB KR)
          • Type: Stifts- und Klosterindex
         
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.