useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Zwettl, Stadtarchiv (1330-1987) 14
Signature: 14
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1417 Jänner 25
Herzog Albrecht [V.] von Österreich transumiert auf Bitten Bernhards von Liechtenstein das von Herzog Leopold [VI.] den Bürgern von Zwettl erteilte, von König Rudolf [I.] und Herzog Albrecht [II.] erneuerte Privileg (von 1200 Dezember 28).
Source Regest: Transkription und Regest: Mag. Klaus Birngruber, Dr. Herwig Weigl
 


Current repository
Stadtarchiv Zwettl

  • SealReitersiegel von rotem Wachs in brauner Schüssel an Pergamentpressel, stark beschädigt.
  • Material: Pergament
  • Dimensions: 38,6 x 18,6 cm
  • Rückvermerke: %% unter der Plica Kanzleivermerk: d(ominus) dux in cons(ilio)
      Graphics: 
      x
      Nos Albertus Dei gratia Austrie, Stirie, Karinthie et Carniole, comes Tirolis et cetera ad perpetuam universorum notitiam publicam pervenire volumus per presentes, quod nostram accedens presentiam fidelis noster dilectus Pernhardus de Liechtenstain nobis humiliter supplicavit, quatenus privilegium civium opidi in Zwetla ducatus nostri Austrie per olim illustrissimum principem Leupoldum ducem Austrie et Stirie predecessorem nostrum felicis recordationis ipsis traditum et concessum confirmare et innovare de nostri principatus benivolentia dignaremur, cuiusquidem privilegii tenor de verbo ad verbum sequitur: In nomine sancte et individue trinitatis. Leupoldus Dei gratia dux Austrie et Stirie omnibus Christifidelibus salutem in perpetuum. Quia universorum subditorum nostrorum profectum diligimus atque promotionem et in omnibus quieti et tranquillitati ipsorum providere intendimus in universis, que ad nos habent respectum, ex quibus eorundem utilitas pendere videbitur, ipsis amminiculare et cooperari prompti existimus. Hinc est, quod urbanos nostros Zwetlenses in negociationibus suis proficere cupientes ipsis omne ius, quod Chremsenses urbani nostri habent tam per terram quam per aquam, donamus et inpendimus ubique per terram iusrisdictionis nostre euntibus atque negotiantibus. Ut autem hoc, quod in hac re eisdem nostra impendit benivolentia tam aput presentes quam aput futuros inoblitum et inniolatum permaneat, presentem super hoc paginam scribi sigillique nostri impressione roborari subscriptionesque testium, quorum nomina sunt hec, confirmari iussimus: dominus Krafto de Aemczinspach, dominus Rapoto de Valkenberg, Wikchardus dapifer de Veldesperkch, Vlricus Struno de Valkenstain, Heinricus de Tumbenowe camerarius, [Ade]loldus dapifer, Liupoldus pincerna, Rudolfus camerarius de Simaninge, Dyetmarus marscalcus, Pilgrimus de Swartzenowe, Ruodolfus de Pottendorff, Dyetricus de Liechtenstain senior, Marquardus de Hintperkch, Hugo de Eygen. Datum apud Zwetl per manum Vlrici notarii anno incarnationis Domini millesimo ducentesimo primo indictione quarta quinto kal. Ianuarii. Nos igitur volentes dictum Pernhardum de Liechtenstain ob grata sue fidelitatis servitia, que nobis hactenus impendit et etiam impendere poterit in futurum, favore prosequi gratie specialis idem privilegium, gratias, libertates et iura prenotata, sicut subsequenter per dive memorie dominum Ruoldolfum Romanorum regem et quondam Albertum ducem Austrie proavum nostrum innovata exstiterunt, similiter innovamus, approbamus et presentis scripti serie confirmamus, volentes predictis civibus in Zwetl dictas gratias, libertates et iura ab omnibus rata et inconvulsa perpetuo observari. Si quis autem horum transgressor seu temerarius violator repertus fuerit, se nostram noverit indignationem graviter incursurum. Et in huius nostre confirmationis et innovationis testimonium et robur perpetuum sigillum nostrum ducale pendi iussimus ad presentes. Datum Wyenne die vicesimaquinta mensis Ianuarii anno domini millesimo quadringentesimo septimodecimo.
      Source Fulltext: Transkription und Regest: Mag. Klaus Birngruber, Dr. Herwig Weigl
      Editions
      • .Zur Urkunde Herzog Leopolds vgl. Urkundenbuch zur Geschichte der Babenberger in Österreich I: Siegelurkunden der Babenberger bis 1215, vorbereitet von Oskar von Mitis, ed. Heinrich Fichtenau–Erich Zöllner (Publikationen des IÖG 3/1, Wien 1950) 150 Nr. 115
      abstracts
      • Karl Uhlirz, Das Archiv der l.f. Stadt Zwettl in Niederösterreich (Zwettl 1895) 13.
      Persons
      • Albrecht V. [Herzog]
        • Leopold VI. [Herzog]
          • Liechtenstain, Pernhart von
            x
            There are no annotations available for this image!
            The annotation you selected is not linked to a markup element!
            Related to:
            Content:
            Additional Description:
            A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.