useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden Gleink (1088-1762) 1321 IX 08
Signature: 1321 IX 08
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
8. September 1321, Lambach
Fraternitätsbund zwischen den Klöstern Lambach und Gleink.
Source Regest: 
OÖUB 5 (Wien 1868) S. 298-299, Nr. 309
 

cop.
Aus einem Kopialbuch des 17. Jahrhunderts aus Gleink
    x
    Venerabilibus ac in Christo perdilectis Confratribus et Dominis Domino Engelschalco, N. Priori totique Conuentui Glunicensis Ecclesioe Grif diuina misericordia Abbas totumque Capitulum Monasterij Lambacensis cum orationibus condignis Fraternae dilectionis continuum incrementum. Quia perfecta Charitas per os Sapientiae amor adipiscendi aeterna gaudia edocetur, quae suorum sectatores operum discipulos et amicos efficit summi regis, Nos igitur spiritu pietatis moti huiusmodi executionibus multo desiderio in omnibus hominibus generaliter intendentes praecipue tamen congruum arbitramur, vt, qui Religionis vnius professione Monasticae astringimur, iuxta dictum Apostoli charitate Fraternitatis inuicem diligamus; verum quia virtutis Laus in concordia consistit et charitas nostra ne refrigescat sed per dilectionis amplitudinem extendatur, concedimus et communiter adoptamus inter vestrum Collegium ac nostrum Sacrae confraternitatis uinculum et contractum perenniter habituri. Cum autem argumentum dilectionis exhibitio sit operis, adijcimus, vt si quispiam de vestro consortio ad nostram Ecclesiam causa deductionis vel solatii peruenerit, quod eidem tanquam vni nostris ex fratribus vniuersaliter debent solatia, ceu requirit fraternitas, ab omnibus impertiri. Obitus etiam Fratrum alterutrorum pronuncientur, quorum memoria, Sicut Fraternalem condecet pietatem, iugiter peragatur. Vt autem praesens contractus salubris iuxta quod praenotata conditio continet, sit perpetuo valitura, hoc bene scriptum nostris sigillis firmiter duximus roborandum. Datum et Actum in Lambach Anno Dominicae Incarnationis Millesimo trecentesimo uigesimo primo In Festiuitate Natiuitatis gloriosae Virginis Mariae.
    Source Fulltext: OÖUB 5 (Wien 1868) S. 298-299, Nr. 309

    Original dating clauseIn Festiuitate Natiuitatis gloriosae Virginis Mariae



    LanguageLatein
    Places
    • Lambach
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.