Charter: Urkunden Gleink (1088-1762) 1279 VI 05
Signature: 1279 VI 05
Add bookmark
Edit charter (old editor)
5. Juni 1279, Wien
König Rudolf bestätigt dem Kloster Gleink die demselben vom Herzog Friedrich dem Streitbaren erteilten Privilegien.Source Regest:
OÖUB 3 (Wien 1862) S. 497-498, Nr. 539
OÖUB 3 (Wien 1862) S. 497-498, Nr. 539
Current repository:
OÖLA Linz Bestand Gleink (www.landesarchiv-ooe.at/)
Mit 1 Siegel
Material: Pergament


Rudolfus dei gratia Romanorum Rex semper Augustus Vniuersis sacri Romani Imperij fidelibus presentibus et futuris Gratiam suam et omne bonum. Tociens Regie Celsitudinis sceptrum extollitur altius et ipsius status a domino, a quo datur omnis potestas, felicius gubernatur, quotiens loca diuino cultui debita benigna consideratione reguntur et ad ipsorum libertates seruandas et facultates augendas graciosa protectio principis inuenitur. Cum enim omnis gloria siue potencia principatus in subditorum consistat solidata fortunis, expediens arbitramur et condecens, ut simus subiectis ac deuotis et in justicia faeiles et in gracia liberales. Nouerit igitur presens etas et futuri temporis successura posteritas, quod accedentes Regie Maiestatis presenciam venerabilis ... Abbas et pars Conuentus Monasterij Gleunicensis quoddam priuilegium sibi a pie memorie quondam Friderico Duce Austrie et Stirie traditum in nulla sui parte viciatum nostro Culmini demonstrarunt supplicantes humiliter et deuote, ut idem priuilegium et contenta in eo approbare, confirmare et innouare de benignitate Regia dignaremur. Cuius priuilegii series talis est: In nomine sancte et indiuidue Trinitatis patris et filii et spiritus sancti Amen. Fridericus dei gracia Dux Austrie et Stirie et dominus Carniole etc. (wie am 6. September 1239). Nos itaque predicti Abbatis et suorum confratrum humilibus precibus propter deuocionem sinceram, qua circa diuini cultus obsequia iugiter et feruenter vigilant, ac ob anime nostre remedium graciosius annuentes, prescriptum priuilegium cum omnibus et singulis in eo contentis articulis approbamus, jnnouamus et tenore presentium auctoritate Regia confirmamus, Inhibentes vniuersis et singulis sub Imperii Romani dicione degentibus sub obtentu gracie nostre firmiter et districte, nequis contra prenotati priuilegij per nos approbati, jnnouati et confirmati tenorem prenominatos Abbatem et Conuentum Glevnicensem audeat molestare, vel ipsum priuilegium in aliqua sui parte infringere aut ei ausu temerario presumat aliqualiter contraire. Quod qui forte fecerit, Centum libras auri puri conponat medietate fisco nostro, reliqua dicte Ecclesie persoluenda. In cuius testimonium presentes litteras exinde conscribi et Maiestatis nostre Sigilli munimine mandauimus roborari. Testes: Venerabiles ... Archiepiscopus Salzburgensis et Jo. Chymensis Episcopus, Illustres Jo. et Al. fratres Duces Saxonie, Otto Marchio Brandenburgensis, Spectabiles viri ... Marchio de Hohberg, H. Comes de Vurstenberg et F. Burgrauius de Nverenberg aliique quam plures. Actum et Datum Wienne Nonis Junij, Indictione VII. Anno domini Millesimo Ducentesimo Septuagesimo Nono, Regni vero nostri Anno Sexto. Signum Domini Růdolfi Romanorum Regis Inuictissimi.
Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 497-498, Nr. 539
Original dating clause: Nonis Junij
Editions:
- Kurz, Beiträge III. 359.
Language:
Places
- Wien
Oberösterreichisches Landesarchiv, Urkunden Gleink (1088-1762) 1279 VI 05, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AT-OOeLA/GleinkOSB/1279_VI_05/charter>, accessed 2025-05-02+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success