Charter: Urkunden Gleink (1088-1762) 1178 IV 24
Signature: 1178 IV 24
Add bookmark
Edit charter (old editor)
24. April 1178, Gleink
Otto II., Bischof von Bamberg, genehmigt Arnhalms von Volkenstorf Vermächtnis jener Besitzungen in Chrebsbach an das Kloster Gleink, die er und seine Voreltern vom Bistum Bamberg zu Lehen hatten.Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 353
Current repository:
OÖLA Linz Bestand Gleink (www.landesarchiv-ooe.at/)
OÖLA Linz Bestand Gleink (www.landesarchiv-ooe.at/)
Mit 1 Siegel Material: Pergament
In nomine sancte et indiuidue trinitatis patris et filii et spiritus sancti amen. Otto secundus diuina fauente clementia Babenbergensis Episcopus Omnibus Christi fidelibus salutem inperpetuum. Quia speramus in domino, quod bona, que temporaliter seminamus, infuturum eternaliter metamus, ipsa spes nos incitat uehementer, quod omnivm Ecclesiarum utilitatibus et conmoditatibus intendamus, earum tamen precipue Ecclesiarum, quibus ratione specialis familiaritatis tenemur maiori diligentia prouidere. Vnde notum facimus vniuersis christi fidelibus tam futuris quam presentibus, quod Arnhalmus ivnior de Wolkenstorf pro remedio anime sue et karissime filie sue Jvtte vxore videlicet Eberhardi nobilis de Altenhouen apud Monasterium Glvnich sepulte possessiones in Chrebzbach circa Haeimperge sitas, in quibus octo viri habuerunt residentiam, Tria scilicet in Chrebzsbach, Duo in durrenperge, vnum in Zaun, Duo in Tal, Quas dictus Arnhalmus cum suis progenitoribus longeua quiete possederat ab Ecclesia babenbergensi, ivre pheodali ad manus nostras sub tali condicione resignauit, vt ipsas Glunicensi Monasterio legitima donatione et confirmatione traderemus, quod bona et fauorabili uoluntate fecimus. Nam cum ad idem Monasterium Glunick In festo Sancti Georgij Martyris uenissemus et ibi a Venerabili et Dilecto nobis Domino Marquardo Abbate et fratribus eiusdem Monasterii deuote suscepti et humane tractati fuissemus, dictas possessiones in Chrebzsbach circa Haeimperge sitas ad altare Beati Andree Apostoli tradidimus presente sepedicto Arnhalmo de Volkenstorf Fratribusque in eodem Monasterio domino seruientibus libere et quiete deinceps perpetuo possidendas. Preterea quecunque dona, quascunque possessiones, Decimas, predia, Jura, Libertates, Promotiones a reuerendo patre predecessore nostro Sancto Ottone et aliis antecessoribus nostris ex antiquo datas Monasterio Glunicensi, De quibus tamen aliquas In hofmarchya nostra Hag sitas nominatim duximus exprimendas, Scilicet in Chepeldorf Tria predia, in Richinsdorf Sex, in Windischdorf Quinque, in Werchkadem et an dem Graben Duo, in Tehendorf et in Straze Duo, in Reut Tria, in Silbermvol vnum, an dem Maeierhof Duo, in Chirchwege et in Zvgessode Duo, Duas curias, vnam in Zucha, alteram in Hvoslvoten prope dictum Monasterium Glunich et Quatuordecim domorum Decimationes auctoritate nostra libera et potestatiua manv de consilio Canonicorum ac Ministerialium Ecclesie nostre Monasterio Glunicensi confirmamus. In testimonium etiam et robur quorumlibet predictorum appendimus sigillum nostrum huic scripto. Omnem hominem, qui illud infringere aut violare temptauerit, Auctoritate omnipotentis dei Eterne maledictioni subicimus et perpetuo anathemate innodamus, si semel aut bis conmonitus emendare noluerit. Testibus quoque, quj huic traditioni et confirmationi intererant, subnotatis: Haeinricus maior prepositus, Purchardus Becanus, Tyemo prepositus Sancti Stephani, Vlricus Archydyaconus, Eberhardus Cantor Canonici Ecclesie babenbergensis ; Chvnradus Abbas Gerstensis, Dilectus consanguineus noster Berhtoldus Dux Meranie, Eberhardus de Wolfsperch, Vlricus de Wiehsenvelt, Adelrammus de Kambe, Arnoldus de Karriere, Haertwicus, Waltherus, Adelramus fratres de Traeisme, Adelrammus de vorla, Arnhalmus de Wolkensdorf, Haertwicus Behaeim, Gvndacher et filius eius Gvndacher, Engelsalch, Sigehart, Laentfrit fratres de Egelbach, Otto, Walchvon fratres de Machlande, Walchvon, Chvnrad fratres de Svnelbvrch, Wemhardus de Stadel, Otto de haselbach, Haeinricus Pincerna, Hermannus Dapifer, Gotewoldus, Gozwinus officiales nostri, Pilgrimus de Wisenbach, Erchenpoldus et filius eius Erchenpoldus de Hagewalde, Gotfridus, Starchandus, Rvdigerus, Otto, Haeinricus, Hvgo de Hag cum multa nostra familia et aliis quam pluribus. Acta sunt hec apud Monasterium Glunich octauo Kalendas Mai, Pontificatus nostri Anno secundo, Anno Dominice InCarnationis Millesimo Centesimo Septuagesimo Octauo, Regnante domino nostro iesu christo in eternum feliciter Amen.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 353-354
Original dating clause: octauo Kalendas Mai
Editions:
- Kurz, Beiträge III. 316.
- Hormayr, Werke III. 423.
Language:
Places
- Gleink
Oberösterreichisches Landesarchiv, Urkunden Gleink (1088-1762) 1178 IV 24, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-OOeLA/GleinkOSB/1178_IV_24/charter>, accessed at 2024-12-02+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success