Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1721-1744
[16. März 1724]
Die 16 Martij [1724] Congregatio 7ma praesentibus P. M. Sp. et Exc. DD. Fack, Garelli jun., Lebzelter, Faber, Ritter, Hulin sen., Suttner, Loigg, Zebriach, Ruck, Habersack, Mannagetta, Pensa, Maderer, Wallich, caraffa, Albrecht, Freundt, Rauch, Guarin, Focky, Hulin jun., Deimbl, Paminger, Braun, Bucamps, Sylverius, Dam, Angerer, Bassand, Chrisman, Plöckner, Czeppl, Vogl, Höltl.
1mo Franciscus Josephus Bouffler balneator in Poystorff denuo sollicitat authentisationem filij, qui apud ipsum didicit, responsum facultatem manere in priori 17 Januarij huius anni, data resolutione, et studere, ut balneatorum privilagia potius intacta conserventur, quam ut violentur.
2do DD. superintendentes Emericani dant relationem pro Anna Maria Haasin, quae quondam apud Venerabilem D. Kremer p.m. servierat, iudicantes medietatem stipendij eidem conferri posse, proin collati sunt 15 fl.
3tio Supplicant denuo quidam balneatores suburbani pro examine, conclusum: cum balneatoribus civicis (qui quidem praesentes erant contrarij huic petito) incumbat apud DD. fundorum suburbanorum patronos sollicitare numerum constituendum in unoquoque suburbio, ut id praestent, secus facultatem hos homines futuro tempore examinaturam.
4tio Johannes Baptista Wudich medicinae studiosus supplicat, liceret sibi theses suas pro exercitijs Faculati dedicare, conclusum: cum nullos sumptus petat, fiat haec gratia sed sine consequentia
5to Excell. Dominus Bartholomaeus Franciscus Scholz Silesius Guldensteinensis oeniponti 23 Julij 1716 promotus supplicans pro actum repetitionis resolvit casum febris tertiana P.M. D. Faber tam quoad theiriam quam praxim egregie, tetigit # aphorismorum 15tum sect. 1mae in theses redigendum. Venters hyeme##
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.95, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.95/charter>, accessed 2025-06-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success