Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.8 AFM 1710-1725
[16. März 1724]
Congregatio 7ma habita 16 Martij [1724]
Praesentibus P: M: Sp: et Exc: DD: Fack, Garelli j: Lebzelter, Faber, Ritter, Hulin sen: Suttner, Loigg, Zebriach, Ruck, Habersack, Mannagetta, Pensa, Maderer, Wallich, Caraffa, Albrecht, Freundt, Rauch, Guarin, Focky, Hulin j: Deimbl, Paminger, Braun, Bucamps, Sylverius, Dam, Angerer, Balsand, Chrisman, Pl”ckner, Czeppl, Vogl, H”ltl.
1: Franciscus Josephus Boufler balneator in Poysdorf denuo sollicitat authentisationem filij, qui apud ipsum didicit, responsum: Facultatem manere in data 17 Januarij huius anni resolutione, et potius velle, ut privilegia balneatorum intacta conserventur, quam ut violentur.
2: DD: Superintendentes Emericani dant infirmationem pro Anna Maria Haasin, quae quondam apud Venerabilem p:m:D. Kremer servierat, iudicantes modietatem stipendij eidem conferri posse, proin collati sunt 15 floreni.
3: Supplicant denuo quidam balneatores suburbani pro examine, conclusum: Cum balneatoribus civicis (qui quidem praesentes contrarij huic petito erunt) incumbat apud DD: fundorum suburbanorum patronos sollicitare numerumconstituendum in unoquoque suburbis, ut id praestent, secque Facultatem futuro tempore hos ho,inessimpliciter examinaturam.
4: Johannes Baptista Wudich Medicinae studiosus supplicat liceret sibi theses suas pro exercitijs Facultati dedicare, conclusum: cum nullos sumptus petat, fiat haec gratia sed sine consequentia
5: Exc: D: Bartholomaeus Franciscus Scholz Silesius Guldensteinensis Oeniponti 23 Julij 1716 promotus supplicans pro actu repetitionis resolvit casum febris tertianae P: et M: D: Faber tam quoad theoriam quam praxin egregie, tetigitque aphorismum15to Sect: 1mo in theses redigendum: Ventres hyeme #
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.8.102, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.8.102/charter>, accessed 2025-08-25+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success