Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1741-1744
[1. Juni 1742]
Congregatio habita 1. Junij praesentibus P. M. Sp. et Exc. DD. Kirchschlager, Quarin, Vogl, Fezer. In puncto casus criminalis ab excelso regimine missi, in quo visum fuit, quod in iudicio praetoriale comitis de Wiltschek in dominio ### a Magdalena Stadlerin mediante propinato pluribus personis in cibo farinaceo per duas vices arsenici albi perpetratum fuit, a quo una sola persona nomine Theresia Loiblin
fol.247v
quondam hospitissa in Stockerau mortua est. Hinc petit excelsum regimen parere medicum hoc annexo, ut virtutem propinati veneni, et post hoc demortua a certa persona exhibiti #ris rubri, singulariter, utrum exquantitate duobus cruciferis empti veneni mors personae alias sanae necessario subsequi debuierit, relationem probeamus, quare cum post perlecta acta criminalia visum fuit, quod arrestata Stadlerin binis vicibus in cibo farinaceo venenum coxerit, idem prima vice in unum locum proiecerit, dein vero iseulo# praeparaverit, de quo venenato cibo omnes illae personae quidquam exinde comederunt, infirmatae sint, praecipue vero Theresia Loiblin vehementi vomitu affecta illi dein in actis notatus pulvis ruber datus, tandem a pharmacopoeo vomitarium ## dein a socio eius mixtum quaedam quantitatem opij excedens #dinata fuerit, ex quibus notata Loiblin post quinque dies demortua sit, reliqui vero qui lacte tractati sunt, resanati fuerint. Idcirca unanimiter conclusum fuit, et quidem praeliminariter, quod arsenicum album per se venenum corrosivum et lethale sit. Ita quidem quod pro diversitate subiecti et constitutione individui etiam drachma senis, si non appropriata remedia applicentur, mortem necessario afficere possit, considerando, quod hoc venenum instantanee corrodendo inflames ac viscerum praecipue gulae et stomachi corruptionem induceat, his praemissis videtur, quod tam ex propria confessione arrestatae, quam ab effectu ipso, quod nominata delingens summe nocivum venenum in cibos miscerit, et praeterea ad occidendum sufficientem quantitatem (cum pro duobus X emptum arsenicum fere duos drachmas efficiat) accepertit, Utrum vero mortua, et alias semper summae constitutionis, una cum alimento tam magnam quantitatem veneni acceperit, et ex hac sola causa vitam amiserit, ex eo certe determinari
fol.248r
non pt#, cum mortua Loiblin sectioni non fuerit tradita, in consequenti ab assumpto veneno relicta, et in partibus internis tamquam gangraenosis vestigijs, se monstrantia iudicia noninquisita fuerunt, quod # in praesenti casu ad magis ericendam veritatem tanto magis necessarium fuisset, dum forte his circumstantijs mortua propinata medicamenta accelere potuerunt, cum # ille ruber, qui in se quidem non bvenenosus aut corrosivus est, sed ex volatilibus ingedientibus constat, venenum acceptum in maiorem activitatem deduxit, a pharmacopoeo tertia die propinatum vomitorum econtra #(quod mineralis et drasticae naturae erat) in hoc casu portes nervosas stomachi tantum plus ostenderit, quantitate opij gaudens mixtura, unde quidem vomitum aliquantum stitit, naturae vires autem deiecit, et arsenicum sumptum in contentis ventriculi retentum mortem accelerare potuerit, quod ita relatum est.
2. Leonardus Muller, pro stipendio Stumpfiano, Michael Schober pro Emericano et Franciscus Petrovitsch pro Bttneriano supplicantes medicinae studiosi, remissi sunt pro parere ad DD. superintendentes.
3. Elisabetha Rathin accusat obstetricem Kruegin, quod illam in discilpinam susceperit, et per octiduum apud illam fuerit, deditque ei 30 Fl. Cum vero propter infirmitatem hanc artem addiscere nollit, hinc petit illos datos 30 Fl., et conclusum, ut illos intra octiduum ad manus facultatis deponat sub poena carcerationis.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.934, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.934/charter>, accessed 2025-06-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success