useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.9.932
Signature: 1.9.932
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
28. Mai 1742
Sitzung vom 28. Mai 1742  

orig.

Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1741-1744

    x

    [28. Mai 1742]

    Congegatio plenaria die 28. Maij [1742] praesentibus P. M. Sp. Cl. et Exc. DD. Engl, Kramer, Quarin, Foki, Anderler, Vogl, Mak, Proski, Hirsch, Steindl, Hentschl, Knoblach, Plencius, Falniz, Sabiz, Pesmayr, Marheer, Juschiz, Ruck.

    1. DD. superintendentes fundationis Emericanae favorabilem dant relationem fruendi stipendij nuptialis pro Barbara Fietin, quondam in servitijs apud Cl. D. Dr. Mannagetta.

    2. Elisabetha Crauzingerin supplicat pro stipendio Emericano et remissa est pro parere ad DD. superintendentes.

    3. Propositum fuit, quod post discessum Cl. D. Mannagetta tertius censor et quidem ex classe iuniorum deficiat, et ideo pro hoc electus est Exc. D. Mack.

    4. Petijt venerabile consistorium universitatis informationem supra habitum cursum anatomicum, idcirca praesentibus DD. commissarijs, qui illi interfuerunt suam relationem praestiterunt, quod Exc. D. Schellenberger tam in prosectione, quam demonstratione omnem capacitatem et dexteritatem monstraverit, et licet pro prima hac vice aliqualibus quidem disordo visus fuerit, in futurum tamen ex repetitis actibus necessarium habitum

    fol.247r

    subsequi sperandum esse, de reliquo hoc unicum facultas venerabili consistorio hoc unicum referendum censuit, quod nemo credere minus confidere possit, unicum subiectum medicum praeter suam praxim professuram institutiorum medicarum, et anatomicae, item demonstrationes chyrurgias et anatomicas, usum instrumentorum et applicationem ligaturarum, ubi ad unum alterumve ex his integer vir requiritur, per anni decursum sufficere posse, ubi vero in defectu horum Exc. DD. Hirsch, Proski et Juschiz se obtulere, qui professurum institutionum et demonstrationes anatomicas cum osteologia suscepere vellent, chyrurgis vero prosectionem anatomicam cum operationibus chyrurgicis, exhibitionem usus instrumenatorum et applicationem ligaturarum, uti ante sub directione tamen professoris publici cum resignatione sostri 400 Fl. cederent, aliud vero sostrum D. professori retineatur, quod ita venerabili consistorio relatum est.

    Source Fulltext: unpublizierte Edition, Sonia Horn
    x
    Editions
    • unpublizierte Edition, Sonia Horn
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.