Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1741-1744
[1. März 1742]
Die 1. Martij [1742] congegatio plenaria praesentibus PP. Sp. Cl. et Exc. DD. Deimbl, Silveri, Anderler, Vogl, Fezer, Proski, Hirsch, Steindl, Hentschl, Knoblach, Schram, Plencius, Falniz, Freund jun., Marheer, Juschiz, Ruck.
1. Porrexit D. juris Dr. Egl specificationem expensarum ab antecedentibus annis ob factum facultati servitium, et negotium commissum est Sp. D. decano, ut conveniat cum illo et moderata specificatione solvatur.
fol.244v
2. Pharmacopoeus in Widen, D. Hamerl, conqueritus contra Exc. D.Dr. Mazella, eo quod in illo suburbio patientes a suo pharmacopolio cum magno sui detrimento amoveat, et hoc commissum est Sp. D. prodecano, ut inter parietes eundem D. Dr. amicabiliter commoneat.
3. Maria Magdalena Fischerin, obstetrix, adfert quondam foeminam sibi pro adiutrice inscribendam, sed passa est repulsam, et si velit aliquam habere provideat sibi de tali quae apud aliam magistram integre disciplinam suam non absolvit, et hoc sine consequentia.
4. Balneatores extra urbem ad gremium civicum noviter suscepti, rogant ab inclyta facultate attestatum quatenus eorum tonstrina alijs etiam vendenda sit, cum vero facultas hoc de non informata sit, ipsis denegavit.
5. Anna Maria Heimerin supplicat inscriptionem adiutricis et ipsi admissa est.
6. DD. superintendentes dant informationem pro stipendis, et secundum illorum parere ### concessum est.
7. Lectum est decretum a venerabili consistorio universitatis ad facultatem expeditum, vigore cuius infirmavit, quod Exc. D. Dr. Schellenberg commiserit licentiam actum anatomicum eum prosectione et demonstratione habendi. Facultas vero ad hunc deputet, quosdam commissarios, qui dein pro ulteriori directione referant quomodo eundem absolverit, et deputati sunt Exc. DD. Kramer, Proski, Hirsch, Steindl et ex chyrurgis D. Jans, Derweis et Görke, quibus etiam uti et D. Dr. Schellenberg* per decreta insinuatum fuit.
8. Praeductae sunt litterae M. D. de Gerstorff, D. notarij ad suas datas transmissae.
fol.245r
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.921, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.921/charter>, accessed 2025-08-25+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success