Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1741-1744
[20. Jänner 1742]
Die 20. Januarij [1742]habita commissio in puncto actus anatomici venerabile consistorium universitatis informandi ad quam comparuere M. P. Sp. et exc. DD. Bassand, Kirchschlager, Weber, Deimbl, Freund sen., Paminger, Vogl, Fezer, Hirsch et conclusum fuit informationem et parere dandum esse taliter, quod cum per resignationem factam a Cl. D. Dr. Mannagetta duo professurae vacantes factae sint, et venerabile consistorium intendat anatomicam per integrum annum doceri debere, ambae haec# professurae instituti onum sclt# et anatomiae uni D. professori conferendam non sint, sed professura institutionum separandam esse a professura anatomiae, alias tyrones studij medici magnum paterentur detrimentum, anatomiae vero coniungendam esse chyrurgiam, ita ut tempore hyberno cursus anatomicus in cadavere demonstraretur, alijs vero temporibus nempe ante anatomicum osteologia, et post aliae necessariae paretes assumendae, et finitis his principia cum operationibus chyrurgicis, debitae ad eos ligaturae et usus instrumentorum docenda esse, et cum ad actum anatomicum prosectio et praeparatio partium in cadavere sint necessariae, hinc credit facultas prosectionem a DD. chyrurgis non esse conferendam et pro hoc labore 800 dividendi esse, ita ut D. professor haberet 500 prosectorem 300 Fl. quod ita rescriptum est.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.920, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.920/charter>, accessed 2025-06-19+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success