Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740
[7. Juli 1740]
Die 7. Julij habita commissio praesentibus Sp. et Exc. DD. Freund, Vogl, Diettman, Juschiz.
1. Cum nuper D. Dr. Passini, physicus Crembsensis contra pharmacopoeum Schwarz eiusdem loci conquestis fuerit ratione praxeos medicinae et viliter instrictae suae officinae; hinc per decretum ex officio citatus comparuit, et se aliqualiter excusare voluit, quia vero quaedam ab
fol.218v
ipso scripta et ordinata recipe visa fuerant, illi acriter praxis inhibita fuit, visitationem autem, quam ex mandato senatus crembsensis subire deberet, concernens, ipsi iniunctum fuit, ut apud facultatem medicam pro deputato D. Dr. et pharmacopoeo supplicet.
2. Denunciatus fuit balneator decretista Schachtner, quod patienti cuidam medicamentum aliquod propinaverit, ex quo illi mortem intulerit, hinc citatus respondit, illud propinaverit, ex quo illi mortem intulerit, hinc citatus respondit, iilud medicamentum propter retentionem urinae ad membrum inquirendum# et ex tutia ac confect. Hamech constans, parescriptum fuisse ab Exc. D. Dr. Quarin, se etiam recipe praescripta apraefato D. Dr. allaturum promisit, secundo idem constitutus fuit supra habitam curam in seriniario quodam, quia vero occularis inspectio necessaria visa fuit, ideo causa haec delata est proximam commissionem, quo advicandi erunt 2 chyrurgi.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.844, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.844/charter>, accessed 2025-06-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success