useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.9.843
Signature: 1.9.843
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
9. Juni 1740
Sitzung vom 9. Juni 1740  

orig.

Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740

    x

    [9. Juni 1740]

    Die 9. Junij habita commissio praesentibus PP. MM. Sp. et exc. DD. de Lebzeltern, Gerstorff, Weber, Freund, Vogl, Kessler.

    1. Patres Dominicani cusam moverunt, apud excelsum, regimen contra facultatem propter balneatorem Dnij#. eorum ad carceres depositum, et ideo quaeritur quis cusidicus ## sit et denominatus fuit D. Dr. Eyl.

    2. Agyrta Faucon volgo Faltl# supplicem prorrexit libellum excelso regiminis, ut ipsius schedulae impraessae distrahi possint et quae supplica taliter decretata ad facultatem venit, ut schedas illas moderatis et ommissis superfluis distrahere possit, de reliquo nec imposterum pro operatore censendus erit nisi desuper examinatus fuerit.

    3. lectum fuit decretum excelsi regiminis per venerabile consistorium, ad facultatem missum, vi cuius intimatum fuit, quod propter complicitatem causae allarianae et ob periurium Elisabetha hagnin obstetrix in talem poenam condemnata sit ut praeter alia ex prothocollo facultatis qua obstetrix deleatur, et imposterum a praxi obstetricali penitus absineat, et ideo facultas in illam omnem attentionem habent.

    4. Praefectus d. in Turri princicpis suus imposterum nullam defert facultati quod princeps suus imposterum nullam obstetricem in praefato dominio tolerare velit, nisi quaesit illi eum proprio domicilio subdita simulque aliquas illegitime practicantes obstetrices denunciat, qua etiam citatae fuerunt

    fol.218r

    et illis severissime praxis inhibita fuit, ratione primi vero puncti monstrata fuit praefato D. parefecto resolutio excelsi regiminis emanata, quae omnibus rite approbatis et a facultate examinatis obstetricibus qua artistis ubivis locorum domicilium figere posse adiudiceat.

    5. Citatae fuerunt obstetrices in Rossavia, quae ratione huius praedicti examinatae obstetrici Elisabethae Wachingerin lites fecerunt, et acriter praesertim vero illius magistra Eva Barbara Ostermanin reprehensa fuit.

    6. Maria Magdalena Fidlerin, inscripta adiutrix conqueritur intra suam magistram obstetricem Christinam Lebhartin, quod propter impostumitates factas apud illam disciplinam absolvere non psooit, nec obnstetrix illam ultra docere velit, hinc petit aliam magistram et resarctionem datarum in antecessum peccunarum et conclusum fuit, ut magistra deponat pecunias ad manus facultatis de reliquo ambabus concordia iniuncta fuit, nisi adiutrix plane exscribi8 et obstetrix in perpetuum carere velit adiutrice.

    Die 30. Junij: Examinatus est Andreas Antinius Denlacher, palatino Ambergensis, pharmacopoeus Mellicensis paresntatus et coexaminatus a D. Christophoro de Paulöi, et Friderico Eilenschenk, pharmacopoeis, qui etiam ob defectum litterarum natalium et disciplinae fide iussores egerunt. Examinantibus Sp. Cl. et Exc. DD. Freund, Andreler, Vogl, Paesmayr, quibus satisfecit et admissus fuit ad juramentum. Jura........3 Fl.

    mediante hoc examine citatus fuit Joannes Köninger, illicite practicans balneator, et ipsi sub comminatione carcerum interdicta fuit praxis.

    Source Fulltext: unpublizierte Edition, Sonia Horn
    x
    Editions
    • unpublizierte Edition, Sonia Horn
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.