useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.9.777
Signature: 1.9.777
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
14. Februar 1739
Sitzung vom 14. Februar 1739  

orig.

Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740

    x

    [14. Februar 1739]

    Die 14. Februarij: Habita commissio praesentibus P. M. Sp. et Exc. DD. de Lebzeltern, Albrecht, Freund, Silveri, Vogl, Haider, Mack, Proski, Rauch jun., Steindl, Rezer.

    1. Missae sunt litterae compassales a Rev. et Ill. D. officiali et consistorio archiepiscopali Viennensi, in quibus defertur, quod apud illos Regina Sulzbacherin actionem instituerit contra suum maritum ex puncto inpotentiae, asserendo penes praesictum Joannem Sulzbacher impotentiam naturalem perpetuam militare, ita ut nunquam ad consumationem matrimonij pervenire possit, cum autem id conventus negat# requiritur a nobis ocularis inspectio, et scripta desuper relatio utrum nimirum impotentia, vel qualis defactus appareat: Quare vocato etiam chyrurgo Mizko et Böhm in causam inquisitum fuit, et inventum, quod membrum virile cum testiculis quidem adsit, quia vero canalis ille sine urethra a partu iam quoad superiorem portem usque ad radicem penis divulsus erat, ita ut inspectionem seminis in uterum perficere nequeat, ideo conclusum fuit, quod de natura sua et absolutae ad generandum impotentia in dicto Sulzbacher deprehendatur, quod ita rescriptum fuit.

    2. D. Cusidiucus apponendo cum actis quibusdam specificationem sollicitat, ut exsolvantur, illi exposita, sed conclusum, si causam finiverit, secuturam esse solutionem.

    3. Anna Ursula Dobingerin supplicat pro stipendio Emericano et remissa est pro parere a DD. suberintendentes.

    4. Dorothea Hueberin, obstetrix ad S. marcum rogat inscriptionem ## adhuc alterius adjutricis, et datum est D. physico pro parere.

    5. Elisabtha Stroblin, obstetrix instat pro licentia docendi adiutricem, sed tulit negativam. Item

    fol.195v

    6. Anna Maria Scharffin, cui etiam denegata fuit, nisi forte aliqua adiutrici esset, quae solum ob mortem magistrae terminum disciplinae requiret.

    fol. 196r

    Source Fulltext: unpublizierte Edition, Sonia Horn
    x
    Editions
    • unpublizierte Edition, Sonia Horn
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.