Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740
[5. Februar 1739]
Die 5. februarij: Examinatus est Franciscus Fischer, Retho - Aistriacus Rankovillensis, chyrurgus provincialis, Baadensi disciplinam suam absolvens, Mistobacij apud chyrurgum provincialem Joannem Wolleber die 1. Octobris 1730. Examinantibus P. M. Sp. et exc. D. de Lebzeltern, habersack, Paminger, Vogl, praesentatus et coexaminatus a duobus chyrurgis senioribus civicis, Adamo Schmid et Francisco Trautweiller, apud quorum gremium etiam juxta resolutionem aulicam praevie tentatus fuit; fuit etiam admissus cumadmonitionem ad juramentum et accepit pro magisterio empl. defensivum rubrum et bals. arcaei. Jura.....................................3 Fl.
Quo mediante supplicat primo, Maria Susanna Stumperin, adiutrix apud obstetricem Duslin dispensationem temporis disciplinalis, cum adferat susceptam esse qua# obstetrix ad oppidum Hernals, sed tulit negativam.
Secundum: Maria Theresia Kimerlingsin, adiutrix apud obstetricem suburbanam Kayserin, supplicat examen et cum terminum disciplinae utut fiaverit, eidem concessit facultas.
Nobilis ac eruditus D. Ferdinandus Josephus Stocker, Austriacus Lincensis, philosophus absolutus, in studiosum medicinae inscribitur die 5. Februarij. Solvit..........1.30 Fl.
fol.195r
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.776, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.776/charter>, accessed 2025-06-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success