Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740
[24. Februar 1736]
Delatum fuit die 24. Februarij ab excelso inferioris austriae regimine ad nos decretum una cum annexis actis inquisitionalibus, in puncto iterati incendij a rusticula duodeceni puella Theresia Mayrin patrati#, quo nimium facultati impositum, ut delinquens cum interventu P. et M. D. de Garelli S. C. M. protomedici et in rebus sanitatis consiliarii# praefati excelsi regiminis, ad hunc actum per speciale decretum vocati, prout# m# P. D. de Wallern coram facultate constituatur, et in huius intellectus plenitudinem inquiratur. Advocatis ergo adhuc PP. MM. ac Exc DD. de Lebzeltern, Gerstorff, Freundt, Rauch sen., Quarin, Paminger, Vogl Zwenhoff, Mannagetta, 27. eiusdem acta inquisitionalia praelecta fuere, et 5 demum Martij coram facultate delinquens cum residuis deponentibus constituta fuit. Eo vero examen hac communi voto reciderat, ut pensitatis bene omnibus excelso regimini responderetur, in puella hac sanguineo - melancholica, haemorhagius motibus utcumque obnoxia praeter juvenilem mentis impotentiam et puerilem hebetudinem nihil# inveniri. Qquod consuetam taxam pro hoc attinet, videbatur facultati, ut licet se ad huius persolutionem obtulisset Cl. D. Dr. Schwarz, cum tamenn ex officio fuisset decretum, nihil recipiatur.7
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.624, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.624/charter>, accessed 2025-05-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success