Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1731-1735
[12. September 1735]
Die 12. Septembris examinati sunt praesentibus Exc. DD. Caraffa, Czeppl, Vogl, Salomon, balneator in Leopoldina Josephus Rambschl, Austricus ad S. Hyppolitum, qui disciplinavit apud Casparum Fischer, balneatorem in oppido Superiori Wölbling, anno 1714, 11. Junij, et Joannes Michael Haag, balneator in Thuri, Austriacus oppidi Mengensis, disciplinans apud Joannem Dengler, balneatorem in Superioris Austriae oppido Altorff 1723, 5. Martij. Uterque fuit admissus et primo assignatum est magisterium emplastrum defensionum viride, et unguentum basiliconis; secundo emplastrum defensivum rubrum, et unguentum digestivum. Data sunt media jura, ideoque facultatis sunt...3 fl.
[fol.148r]
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.607, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.607/charter>, accessed 2025-05-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success