Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1731-1735
[10. September 1735]
Congregatio nona habita 10. Septembris [1735] praesentibus Exc. et Cl. DD. Albrecht, Quarin, Paminger, de Bucamps, Silveri, Anderler, Vogl, Scholz, Zwenhoff, Mannagetta, Haider, Weigant, Salomon, Mack, Kessler, Proski, Knittlmayr, Hirsch, Diettman, Steindl, Hentschl, Knoblach, Schram, Plencius, Gellhard, Schellenberg, Lebzeltern jun.[fol.146v]
1oVenit decretum excelsi regiminis iniungens, ut quemadmodum commissio aulica in omnia fundationum originalia inquisivit, ita etiam omnium fundationum ultimae adiudicatae rationes D. regiminis consiliario de Kirchstetten ad recognoscendum exhibeantur, non extradendae, quod tertium die factum.119
2doPropositum est, quod Joannes Damian, sutor suburbanus, detulerit obstetricem Stephanin, quod in ipsius uxore secundinam post abortum 4. mensium reliquerit, quae secundinam# cum vitae periculo alia obstetrix liberare debuisset. Examinata depraedieta secundina nihil# nisi gromus sorgvias esse deprehendebatur. Cum proin obstetricem oretenus et scripto diffamarint, conclusum, sutorem obligatum esse suis semptibus apud judicem testimonium honoris vulgo ## procurandum.
3oHunc ipsum casum roborare voluit Jacobus Pilke, quondam pharmaceuticus socius, nunc pseudopracticus, medicinis provisus in Josephina, cui citato non solum praxis inhibita, sed ex post et eidem et alijs quatuor denunciatis medicinorum vendulis quoque# haberi potuerunt medicinae ablatae sunt.
4oScheni, camerarius quondam principis Ezterhazi, delatus est ob curam assumtum in domo Palfiana. Citatus se excusavit, quod loco domini le Prince illuc iverit, proin le Prince insinuatum fuit, ut, si ille impeditus sit, suis collegis utatur, ut pseudopraxis pro viribus i## inuatur.
5oValentinus Wiskovski, aurifaber delatus de varijs curis, dixit, sibi nunquam inhibitum fuisse, promittens se posthac destiturum, nisi quod iumentorum medicamina concernit, de quibus in edito desuper tractatu M. D. Preyser p.m. ipsimet omnem recomendationem tribuit.
6. Matthaeus Fanninger civis defert Dominicum de Voss, chyrurgum modo caesareum spiculatorem, quod hic illum in praetorio adiget. Voss non comparuit, proin expediantus litterae compassales ad praetorium.[fol.147r]
7moPhilippus Maximilianus Sanftl, medicinae studiosus (indefectu aliorum) orator in nostro festo, rogat dedicationem ad facultatem, quod obtinuit, similiter, ut ad sumptas concurrere posset rogat pro aliqua remanentia ex fundationibus. Conclusum, DD. superintendentibus fundationis Stumpfianae pro parere.
8voAnna Maria Praunin, vidua priori anno defuncti nostri collegae, supplicat pro adiuta miseriae, et convicivit 30 fl.
9noProponebatur, quod Carolo Josepho Bukitsch urinae coctor vigore primae huius anni congregationis iam omnis sympathetica cura prohibita fuerit ab aula, et quod is ob quondam ab ipso productam citationem ad intimam cancellariam, rediderit se per hoc privilegiatum esse aula autem paucis abhinc septimanis illum rursus reprobaverit, hinc juri nostro circa illius abactionem invigilemus. Igitur conclusum, si duo # proa delicti adfueritnt illum per quatuor septimanas ad carceres ponendam esse.120
10. Similiter in congregatione septima desiderata fuit ab excelso regimine informatio circa imperssionem sic dictae chocollatae anglicae a Munier vel# Mller desideratam, et ab excelso regimine author negativam accepit.121
11. Anna Maria Regina Strasserin, quondam ancilla M. D. Tamen de Oldendorff, iterato supplicans pro stipendio Emericano nuptiali, remissa est cum recommendatione ad DD. superintendentes.
12. Exc. D. Linz et Engl nuper repetentes supplicarunt pro sessione, et collata quidem est D. Engl praestito juramento et aureo, alterius autem dilata ad finem anni.
13. Propositum, quod a steura industrialium de civibus academicis mihi pro facultate consignati sint 200 fl. et quod me a laboriosae et odiosae collectione obstetricum tam in quam extra urbem expediverim. Cum vero plurimas horum pedellus bis, ter et quater citare debuerit hinc merito eius labores compensandos esse, duxit inclyta facultas medicinae 25 fl., quos me# e manu Exc. D. notarij altera die accepit.[fol.147v]
14. Venerunt litterae praesentatoriae Oppavienses pro Joachimo Ignatio Götzka medicinae studiosus ad stipendium Emericanum. Conclusum, si desuper supplicaverit, secuturam ulteriorem resolutionem.122
15. Anna Maria Kayserin, obstetrix suburbana senioribus, proxima rogat pro adiutrice tenenda, et militaribus pro ei rationibus admissa est illi.
16. Anna Clara Rappoltin, civitatensis obstetrix, adim rogans ab exiguam quam habet praxim, negatvam accepit.
17. Josephus Rambschl, balneator in Leopoldina, et Joannes Michael Haag, balneator in Thuri123, supplicant pro examine, licet civici praesentationem denegent, inclyta facultas eos ad examen admissit.
18. Exc. D. Sebastianus Veronese medicinae doctor supplicat iterato pro admissione ad repetitionis actus. Conclusum, inhaerendum esse priori resolutioni, ut per biennium practicet, et dein rediens praxeos testimonia afferat.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.606, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.606/charter>, accessed 2025-05-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success