useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.363
Signature: 1.7.363
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
28. Juni 1698
Sitzung vom 28. Juni 1698  

orig.

Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [28. Juni 1698] IV. congregatio 28. Junii. Praelectum fuit decretum aliquod missum a consilio sanitatis ad nos nullo cum respectu erga decanum propter aliquod accidens, quod contigerat pauperibus in domo pauperum extra civitatem, qui ex misericordia et elemosina fuerunt cibati imperatrice nostra regnante. Ubi die post reliquias comederunt pauperes, noctu vero ultra centum simul infirmati fuerunt cum vomitu vertiginoso, calore, jactantia et diarrhoea gravi tam juvenes quam senes, foeminae et viri, ut sciscitemur causam ab ordinario illius domus D. Mayr et desuper judicemus. Fuit conclusum, cum hoc decretum non sit missum a regimine et decanus valde incompetenter fuerit in illo habitus neque cui respondendum nobis constet et nos ipsi etiam huic consilio simus praesentes, ut judicemus de morbis grassantibus, nihil esse respondendum. Misit autem deinde regimen decretum in eadem causa et fuit debito cum respectu responsum, quod alius error non inveniatur, quam quod coqui ad cibos condiendos maxime carnes, loco petroselini cicutam, [fol. 144r] forsan, quae in illo loco in magna copia creverat et magnam similitudinem cum herba petroselini habeat, acceperint. Nullus autem ex illo accidenti mortuus est.

    Secundo, ut respondeatur super decretum aliud missum a regimine ex jussu suae majestatis, concernens examen medicastricem Prantlin, quae petiit examen super nugas suas et licentiam vendendi suas nugas publice in aliqua officina. Cum autem nobis non constabat, super quid examinari debeat aut velit, listam petii, in qua fuit pulvisculus purgans et essentiae metallorum. Cum autem videremus incapacem hanc foeminam, magnumque damnum publico et praejudicia considerabilia exinde oriri posse, plenitudini potestatis suae majestatis nos subjecimus, nostramque conscientiam gravare non possimus, maxime circa purgantia, quae alias nulli unquam nisi doctoribus fuerunt concessa. Et sic placuit facultati et remissum fuit ad regimen prius praelecta relatione in publico.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.