Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[2. Jänner 1690] I. congregatio 2. Januarii 1690. Ex mandato inferioris Austriae regiminis per dom. consulem Viennensem facultati insinuatum fuit, quod quidem chir. stud. Georgius Lehner Monacensis Bavarus apud dom. Rudolphum Dauber chirurgum ab aula privilegiatum in servitiis existens die 26. Decembris anni elapsi lanioni cuidam civico, homini alias juveni et robusto febre quartana detento pharmacum purgans exhibuerit, quo vix assumpto paulo post horrendae evacuationes subsecutae sunt donec supervenientibus tandem lipothymiis et convulsionibus eodem vesperi miser animam exhalaverit, quare requisitus fui, ut nomine facultatis per delegatos commissarios defuncti cadaver inspiceretur et quae tam violentae mortis causa fuerit penitius examinaretur. Ad hoc missus fuit D. Joannes Wagenhofer et Nicolaus Mennguod chirurgus civicus, qui aperto cadavere vasa pleraque majora circa pectus ex violentia vomitus disrupta et pectoris cavitatem sanguine tabido, livido et grumoso repletum aliasque plures evidentes mortis causas invenerunt prout ex data eorum informatione colligere licuit. Interea hunc chir. stud. per pedellum in domo universitatis ad carceres poni jussi et per D. Joannem Gabrielem Gallermayer et Joannem Georgium Wagenhoffer collegas nostros eundem de facti specie examinari curavi, qui fassus est, se florum antimonii grana tria in aqua infusa huic [fol. 81v] lanioni propinasse unde horrenda haec symptomata et ipsa tandem mors subsecuta sunt, seque hanc medicinam ex Francia secum attulisse, ubi pluries eandem etiam 6 granorum pondere sine noxa exhibuisset. Conclusit facultas, ut temeritas hujus hominis egregie puniatur deinde apud regimen instandum esse, ut per edictum similes empirici etiam cum comminatione poenae corporalis a praxi medica detineantur nobisque in tuendis privilegiis nostris validum feratur auxilium.
Postquam hic juvenis sub rigidissimo coelo 4 septimanarum spatio carceres sustinuisset desuper pro mulcta deposuit facultati 12 flor., cum esset pauper.
Ad instantiam nostram decreta missa sunt ad singulos coetus pharmacopoeorum, chirurgorum, balneatorum et obstetricum, quibus sub poena gravi adhortati, ut a praxi medica deinceps abstineant. Hac eadem occasione quoque rescitum fuit, quod Rudolphus Dauber chirurgus ab aula privilegiatus insignem medicastrum se jactet et contra febres certas quasdam pilulas passim praeberet aliaque medicamenta chymica mercurialia praesertim et antimoniata praeparet atque divendet, quare et hic ad propriam confessionem cum apud pedellum per octiduum in arresto detentus fuisset, pro mulcta deposuit 6 flor.
D. Christophorus Guilielmus Damm petiit pro sessione et obtinuit. Cum vero in universitate Pataviensi adhuc acatholicus all'Bo esset promotus, praeter jura consueta novam epomidem fieri curavit quae 54 flor. constitit, cum alias ut secundum statuta consuetum est, 50 imper. solvere debuisset.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.186, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.7.186/charter>, accessed 2025-06-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success