Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[29. August 1689] V. congregatio 29. Augusti. Lis inter balneatores Viennenses et balneatorem Georgium Henricum Gachberger ventilata fuit, inde exorta, quia hic ex singulari caesaris indulgentia in gratiam [fol. 78v] comitis de Starenberg etc. officinam erexit, civici contra balneatores comitis caesareo suo privilegio certum tonstrinarum numerum imperante auctum officinarum numerum contra privilegii sui tenorem pessime ferrent. Potissima autem litis causa erat, quod balneatores civici praefati balneatoris in Conradts Werth discipulos et socios diffamarent et pro non legitimis haberent eoque nomine non tam magistrum ipsum similibus sociis et discipulis privarent, quod ipsos etiam tales socios ab omni promotione excluderent, quod factum licet civici negarent, ob odium tamen quod adversus hunc suum adversarium habebant etiam facultati vero simile videbatur.
Consilium facultas dedit magistro in Conradts Werth ut, quemadmodum examen facultatis laudabiliter subiisset, etiam nomen suum civicorum balneatorum matriculae inscribi curaret et sic imposterum praecisa omni litis materia cum iisdem pacifice viveret omniaque per annuin praestaret, quae opificio Viennensi consueta essent. Consilium hoc magistris maxime displicuit, unde etiam de eodem in matriculam et coetum suum recipiendo variae motae difficultates, quae tamen omnes non obstabunt, quo minus per viam juris cogi ad hoc deinceps poterunt.
Dom. Joannes Nicolaus Eichhorn et Joannes Conradus Döhler ex 1. 2. 3. institutionum medicinalium parte pro baccalaureatu rigorose examinati sunt. [fol. 79r]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.182, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.7.182/charter>, accessed 2025-06-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success