Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[12. Mai 1612] Quos doctrina simul atque authoritate viros gravissimos 12. Maii ad consuetam tentandi horam cum expectantibus tentandis ordine vocatos primo et 15. Mai per universitatis pedellum oratos secundo gravioribus publicis intricatos negotiis praesentes ad tentandum habere non poteram expediendos expediturus. Qua mora importunissimus circumforaneus quidam nescio e quibusnam terrarum oris huc gressum dirigens foro sub clangore, hippopotami pro nummis (equi marini) videndum deforme caput attulit curioso populo impositurus efficacissimam (uti idem ex buccis crepantibus intonabat) pro cunctis sanatu etiam per medicos pene desperatis morbis medicinam. Falsus fuit. Repugnantibus namque venerabili almae academiae consistorio inclyta medica facultate atque illustrissimo insuper comite Trautsonio dignissimo locumtenente ut voluit non fuit voti compos factus. Ne autem omnino hac accepta repulsa animo concideret desperabundus summis ejus placatum precibus excelsum inferioris Austriae regimen sex hebdomadum totidemque [fol. 46r] dierum spatio ostendi ilud divendique sub tympanorum sonitu misericorditer concessit.
Infelicior factus tempus tempus non complacuit. Nulam etenim vel minimis etiam in sanandis praesentibus praecavendisque imminentibus futuris morbis probando hippopotami jactatam offendere valens medicinam ultro insalutato hospite abit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.152, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.152/charter>, accessed 2025-05-01+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success