Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[27. Oktober 1611] XXVII. Octobris ad instantiam Joannis Georgi Soldini pharmacopoei, qui sub mei domini antecessoris decanatus fine examinari petiit sed nonnisi literis reversorialibus (quas vocant) quod scilicet pharmacopolae provincialium titulum nec ambiturus nec etiam recepturus in posterum sit ad manus
decani depositis ad examen admitti impetrare potuit domini doctores in meis aedibus convenerunt et ex duabus ejuscemodi formulis altera correcta et approbata ilum examinandum esse concluserunt. Examinatores etiam D. D. Pisellium et Rechpergerum et Geislerum constituerunt.
Qua de causa cum mihi literas requisitas suo chirographo et sigillo confirmatas A. tradidisset 4. Novembris a praefatis dominis doctoribus et duobus pharmacopoeis Reuttero et Häringshausero pro more consueto examinatus fuit. Respondit saus frigide quamobrem ex unanimi dominorum examinatorum jussu ipsi suam inscitiam exprobravi quodque in annis etiam disciplinae deficientibus ideo quod in Turcia et Venetiis pharmacopoei officium exercuerit gratia esset facta significavi. Atque ita in pharmacopoeorum magistrorum numerum fuit admissus eique testimonium consuetum licet medicamenta proposita nondum confecisset eo quod res ejus ita flagitarent benigne exhibitum. Medicamenta autem conficienda ipsi proposita fuerunt syrupus de cichorea cum rhabarbaro, electuarium benedictum laxativum, pillulae aggregativae, emplastrum de meliloto. [fol. 43v] Verum ut medicamenta ista in meo decanatu pro more solito componeret efficere haud potui. Composuit autem in domini mei successoris decanatu in officina Reutteri praesentibus domino decano me et duobus pharmacopoeis examinatoribus.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.143, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.143/charter>, accessed 2025-05-01+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success