Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[28. April 1587] Aprilis 28. convocata prima facultatis congregatio ad dirimendam injuriosam actionem inter D. Pergerum et D. Sporischium. Adfuit quidem D. Pergerus et facultati causam suam exposuit ut omnes injuriam agnoscerent. D. Sporischius commonitus a decano pridie et denuo per pedellum adictus comparere detestavit contumaciter:
Ehr hab offt warten mussen, man mög auf In auch warten. Ehr wel sein Koph auch aufsetzen, wan sein glegenhait sei, so wiss Ehr wol zukomen.
Hoc responsum pedello datum aegre tulit facultas tamquam ab homine insolente vesano et contumace.
Proinde decrevit secundario proxima congregatione revocandum et contumaciam istam durius exprobrandum atque cum citra causam justam et contra juramentum collegam temere convicioso scripto adortus sit, cogendum ad deprecationem decentem seria commonefactione, ne posthac quemque ex facultate convicietur sub praestito juramento. Quod si facere renuat, excludendum esse, donec gratiam mereatur.
Eadem proposita est petitio Mag. Christophori Burgeri admitti se ad examen baccalaureatus in medicina, cui facultas adnuit, ut postridie fiat.
Proposita item themata Martini Isingii studiosi disputanda, quae etiam facultas adprobavit.
Sic et circumforanei Achatii Seauer libellus ab excelso regimine transmissus de eo examinando perlectus est. Decrevit facultas, inquirendum in ejus vitam, mores et artis exempla a sua republica aut loco nec admittendos indignos facile ad facultatis examen. Repoposcit ille suum libellum una cum inscripto decreto. [fol. 292r]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.818, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.818/charter>, accessed 2025-05-01+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success