Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[16. April 1587] 16. Aprilis habita ultima congregatio facultatis in hoc decanatu. Perlecta primum acta haec fuerunt una cum calculo accepti et expensi hac forma.
Accepta: flor. 16 sol. 2 num. 24
Exposita: flor. 8 sol. 2 num. 20.
Restant: 8 flor. 4 num.
De pecunia restante dati sunt flor. 7 septem d. doctoribus praesentibus et absentibus ut remanserit saltem 1 flor. 4 num.
Eadem examinatae sunt rationes stipendii nostri et adprobatae de anno 86 exacto atque ad acta decretae tali calculo:
Accepta: 148 flor. 18 num.
Exposita: 90 flor.
Restant: 58 flor. 18 num. pro accepto novo.
Eadem D. Judex ad facultatem admissus praestito juramento solito dedit ad aerarium 6 sol.
Eadem Mag: Burger petiit admitti ad primum examen baccalaureatus.
Adsensit facultas, ut decano exhibeat auditarum lectionum testimonia. [fol. 291v]581
Decanatus quintus aestivus D. Aicholcz.
Competivisset hic decanatus D. Pergero ex antiqua constitutione, cum perfunctus sit rectoratu proximo. Verum ipse in electione rectoris novi transsumptus fuit in procuratorem Rhenensem, ut non potuerit decanatum subire. Inde mihi denuo a facultate hoc onus impositum hoc semestre perferendum.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.817, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.817/charter>, accessed 2025-05-01+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success