Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[30. Mai 1585] 30. Maji congregatio apud me universalis habebatur, in qua proponebam decretum litera A. signatum archiducis Ernesti et venerabilis consistorii, cujus copiae in Actorum facultatis hujus mei decanatus fasciculo continentur. Conclusum est, ut magnificum d. rectorem et venerabile consistorium informarem, quemadmodum patet ex facultatis scripta informatione sub litera B., quam 6. Julii rectori tradebam.
In eadem congregatione supplicanti Petro Schwab pharmacopolae ad aureum cervum Mithridatica Damocratis compositio dispensanda permittebatur, quod 12. Junii fiebat praesente collegio medico, deinde 4. Julii eadem compositio permixta fuit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.791, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.791/charter>, accessed 2025-08-25+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success