Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[15. Mai 1585] 15. Maji. Görg Adler et Thomas Wicke barbitonsores et cives Viennenses ambo apud me comparebant et stipulata manu se pro fidejussoribus loco Wilhelmi Reigers quoque barbitonsoris interponebant, nimirum, quod hic Reiger brevi temporis spatio facultati medicae literas et legitimae nativitatis et disciplinae suae oblaturus sit, quemadmodum idem oretenus ante suum examen [fol. 285v] dominis examinatoribus 10. die Maji hujus anni compromiserat. Nam iis pro tempore propter itineris longinquitatem destituebatur quas tamen quotidie a suo conducto tabellario expectabat.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.790, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.790/charter>, accessed 2025-08-25+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success