Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[21. November 1561] Decano und facultati Medicorum allhie zuzustellen:
Und wofere dem also hieeigen Regirung und Kamer misfallen, das sie einen solchen imperitum Magistrum Sanitatis irgedachter Regirung und Kamer angezeigt habe und derhalben ist yhnen hiemit alles ernsts auferlegt und befohlen, das sie der Regirung und kamer einen anderen teuglichen und geschikten Magistrum Sanitatis fürderlich benennen und anzeigen, dann wo solches nicht beschach, so solle ein Medicus umb den andern alweg vierzehen tag die Infectos viesitiren und denselben yhr hilff erzeigen.
V. Congregatio.60 Propter hoc decretum regiminis sequenti die d. doctores iterum convocavi. Conclusum est super scripto excusatorio et commendatione Magistri Johannis Neuman. Erratum enim fuerat et ea, quae in suplicatione Hohenholczers continebantur in officio Doctoris Dadii contigerant, quamvis non eo modo, quo Hohenholczer regimini enarraverat. Sed scriptiones hae minus necessariae per me descriptae non sunt, sed ad acta relatae.61
Habita autem diligentiori inquisitione et causae cognitione facultas inclyta cognovit, Hohenholczer falso et injuriose D. Dadium apud excelsum regimen post illius discessum in Transylvaniam detulisse. [fol. 25v]62
Dum haec fiebant et facultas interim sollicita de personarum libertate conservanda deliberaret, quid respondendum esset regimini in tam arduo negotio ecce […] quod dicitur deus remedium dedit hoc:
Advenerat tunc ex Italia quidam doctor medicinae juvenis nomine Jacobus Hartl. Hic primo apud quosdam de regimine cepit ambire hoc officium et eam suam mentem aliquibus de gremio facultatis aperuit, quare illi consilium per me datum est, ut excelso regimini suplicaret. Per nos enim non stare, quomodo, quove salario (maximum enim petierat) magister sanitatis conducatur. Omnia esse in arbitrio regiminis et camerae. Suplicavit itaque praefatus medicinae doctor regimini, officium magistri sanitatis petens.
Ejus suplicationi, quae ad me 28. die Novemb. perlata, hoc decretum inscriptum erat.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.36, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.36/charter>, accessed 2025-06-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success