Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[22. September 1560] 22. ejusdem mensis convocati sunt magnifici et clarissimi domini doctores de facultate medica ad congregationem causa offitii sanitatis et causa visitationis in hospitali civium et causa empirici Bartholomaei Garuchter et fuit conclusum:
Primo, quod facultas officium magistri sanitatis totum remiserit ad sacrum regimen, ut scilicet illud suo salario pro libito conducat magistrum sanitatis et stipendium proponat, quemadmodum enim nostrum non est, cuiquam salarium dare neque offitium statuere, ita neque eligere neque cogere quempiam ex gremio facultatis nostrae est potestatis.
Secundo, quod hoc semestre propter rectoratus dignitatem debet vacare ordine in visendo hospitali civili observato, quodque eam ob rem sequentes doctores menstruatim onus illud ferre decreverint finito vero rectoratu deinceps officium illud ad ordinem redeat juxta facultatis statuta.
Tertio, quod iteretur actio contra empiricum tamquam contra contumacem secundum solemnem juris processum. Exposui in causa empirici 6 cruciferos.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.21, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.21/charter>, accessed 2025-06-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success