Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[4. Mai 1560] 4. Maji convocata fuit facultas ad aedes meas propter duos articulos: propter Bartholomeum Schwartz empiricum et negotium privilegiorum.33
Sed priusquam ista tractaremus statutum est ut libelli, qui per pedellum a decano ad doctores transmittuntur, semper a singulis posthac obsignentur, nec enim in aedibus doctorum absentium posthac relinquantur, sed pedellus accedere debeat alium aliquem, etiam ex junioribus, reversurus ad seniorem postquam subsignavit aut subscripsit junior.
Hoc autem statutum est, quod libelli soleant haerere priusquam reportentur a pedello per biduum aut triduum apud doctores et aliquando etiam lacerari ut tunc contigerat apud Doctorem Caesarem, ubi omnia acta apud regium senatum contra Schwartz empiricum et libellus una cum doctorum sententiis fuerunt lacerata per canem ut dicebatur.
Libellus a me conceptus contra Bartholomaeum Schwartz cujus in superioribus actis fit mentio in congregatione praelectus fuit et ab omnibus approbatus. [fol. 11r]
Decretum autem est, ut per me decanum adjunctis clarissimis viris D. Lazio historico caesareo D. Cornace et Fabricio primo quoque tempore caesareae majestati offeremus. Sed cum observamus occasionem caesarea majestas incidit in morbum. Ita accedere non licuit.
Et cum videremus negotium nimis diu differri (nulla enim data fuit opportunitas etiamsi diligentissime solicitaverim) tandem obtulimus magnifico d. cancellario Seldio in Julio, qui omnem suam operam facultati nostrae obtulit.
Proposui deinde media, quae sereniss. Bohemorum rex Maximilianus consistorio obtulerat inter universitatem et Viennenses transmissa a magnifico do. rectore ad nostram facultatem pro informatione. In iis quaedam deprehenderunt d. doctores, quae displicebant et ea etiam libello comprehensa tradita sunt consistorio venerabili.
Primus articulus qui tractabat de iis qui nulla habent bona civilia ab omnibus videbatur acceptandus.
Etiam secundus qui tractat de doctoribus, qui habent posessiones34 sub civium jurisdictione, nisi quod ubi habetur, quod non liceat vendere hujuscemodi domus nisi civibus cupiant adjici aut illis, qui sunt membra universitatis et hoc ipso etiam participes privilegiorum civilium, ut ipse articulus a regia dignitate propositus continet.
Tertium articulum putabant omnino gravem esse doctoribus si deberent vocari illi ad munera reipublicae Viennensis, quos ipsi forte judicarent non habere tantam practicam, ob quam merito ab oneribus excusarentur.
Gravius id etiam quod illi, qui in senatu essent Viennensi, postea eligi possent in lectores, decanos et hujusmodi officia. Propterea volebant hoc per informationem rectori et consistorio indicandum. [fol. 11v]
Quartus articulus vult eos, qui universitatem relinquunt omnino esse sub civium jurisdictione, sic tamen, ut illis locus relinquatur in actibus publicis. Illum articulum aequissimum omnes approbarunt.
Quintus, qui perplexe admodum proponit, qui debeant esse executores testamentorum. Ubi quis doctor possidens bona civilia moritur, an nos an Viennenses an communicatim et simul an vero nos mobilia illi vero immobilia curare debeant, dubitaverunt d. doctores? Et hanc ob causam noluerunt istas obscuritates delegi consistorio ne postea hic magnae oriantur difficultates et lites.
Informationem consistorio tradidi. Quid autem actum sit et quomodo omnia ad finem perducta ex actis Universitatis est petendum.
In ista congregatione exposui pro vini dulcis mensura 12 cruc. Pro duabus Austriaci vini mensuris 10 cruc. Pro panibus 6 num.
[Juni 1560] In Junio inscriptus est in facultatem Joannes Wittich Umariensis numeravit 2 sol. Is statim post audita parentis morte petiit a me testimonium auditarum lectionum, sed discessit antequam d. doctores de eo rogari potuerunt.
Decreverunt tamen illi per scriptum dari testimonium.
Instituta praeterea fuit visitatio aegrorum in hospitali civium, cui interfuerunt omnes doctores, praeterea consul cum magna parte senatus.35 [fol. 12r]
Libellus supplex ad caesaream majestatem facultatis remissus est ad regimen cum mandato, ut etiam ipsum empiricum audirent. Regimen ad eum misit pro informatione. Dedi janitori 6 cruc.
Sed empiricus noluit accipere decretum: dicens ad se non pertinere cum non esset sibi nomen Schwartz. Ego, cui aliud nomen notum non esset, illud regimini significavi. Ita vocatus est ad regimen et nomen suum dixit: Bartholomaeus Garichter.36
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.13, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.13/charter>, accessed 2025-06-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success