Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[1. März 1532] Prima igitur642Marcii ad assiduam Perlachii instantiam et petitionem, decanus, convocatis iterum doctoribus, Perlachium accersiri iubet, uti rem suam doctoribus simul congregatis exponat ac detegat. Porro audita Perlachii petitione, facultas decanum respondere iussit in hunc, ut sequitur, modum: Quoniam Colimiciane litere medicorum collegio et docto [fol. 113v] ribus in facultate existentibus conscripte forent, proinde non ex re fore643, ob multa, que facultas altius perpenderet, incommoda, sibi eiusmodi literarum copias communicare. Verum enim vero totum medice professionis collegium, habita utriusque persone ratione, et ne nova oriretur controversia inter sue facultatis homines, humaniter et amice suo scribere velit Colimicio, ut ab incepto desisteret aut rem amicabiliter componi inter se et Perlachium ob honorem facultatis permittat. Sed quoniam disputatio Homeri Tychl imminebat, cui Perlachius quaestionem assumere, ut moris est, instituerat, idcirco644commisit facultas et Perlachium precibus enixim cohortata est atque admonuit, ut ab actu interim publico abstineret, ne, ut in statutis nostris habetur, nobis faceret disturbium, quoadusque litere Colimiciane, quibus facultati responderet, adferrerentur, idque citra nominis et fame ignominiam, quia res esset in occulto, posse fieri pollicetur645ac intra paucos denique dies facultas speraret responsum. Sic decanus et ceteri doctores Perlachium pro virili obsecrarunt et unanimiter propter concordiam ipsorum hortati sunt. Perlachius, audita salubri et, quae in rem suam fuisset, consultatione, fidelique immo consilio, nihil se respondere posse aiebat, nisi nostro cum amicis suis perpenso ac coramunicato consilio; proinde deliberationem petiit, quae benigniter concessa est. Horam vero eiusdem diei circiter quartam rediit Perlachius, decanum hiis fere verbis alloquens: “Egregie domine decane, habita cum amicis consultatione, initoque cum hiis, sine quibus per me nihil agam, consilio, nullo pacto illud consilium est mihi acceptandum. Non enim aliam ob causam imaginari possum me ab actu suspendi, nisi propter literas Colimicii; praeterea si ego ita silentio rem praeterirem, perpetua oriretur mihi ignominie nota, quia magna ex parte causa est divulgata et mihi probrose quodammodo obijcitur etiam nunc ab amicis. Quare, uti antea, efflagito harum literarum copias, quae si mihi — in fine adiecit646— denegabuntur, ad superioris consilii iudices res est devolvenda." Ad hoc decanus summa verborum benevolentia amiceque simul et humaniter precatus est Perlachium, eumque benigne, quia res non esset tanti, admonuit, ut facultatis consiliis, quoniam sui gratia id facultas fecisset, acquiesceret atque obtemperaret, praeterea secum ipse consilium iniret et cogitaret, quidnam ea ex re sibi aliquando647emergere posset, parva etenim a scintilla interdum inextinguibile oritur incendium, aut rem totam bonis committeret viris, qui fortassis sese propter facultatis honorem tamquam arbitri648intromitterent. At Perlachius eiusmodi admonitione non [fol. 114r] contentus, aliud tamen responsum a decano consequi se posse diffidens abiit. Crastina vero luce, astutiori quaestiuncula quadam649institutus decanum accessit, silentio praeteritis literarum copiis, quas antea unice efflagitaverat, et uno, ut dicitur, verbo scire conabatur, cur eum facultas impedire praesumeret? Et an tamen illud facere cogitaret in priori sententia perseverando?650Decanus, ne sibi ipsi negocium facesseret, Perlachium ad congregationem facultatis proximam venire iussit et ut illis omnibus simul congregatis sua exponeret gravamina, ipse neminem gravari velit, sed facultatis ordinationes pro virili sua tutari atque defendere citra uniuscuiusque invidie suspicionem. Ita per aliquot dies Perlachius apud decanum instanter nullas dando inducias sollicitavit, unicum hoc scire connitens, an tamen facultas velit eum ad proximam D. Tychl disputationem, ut ei quaestionem assumeret, admittere aut non. Decanus facultatis doctores ob varia, quae unicuique incumbunt negocia, tam repente habere non potuit. Misit igitur, uti moris est, ad quemlibet schedam cum articulo, sed nihil effecit; aliqui enim nolebant suum adscribere votum. Coactus igitur fuit ob assiduam instantiam Perlachii rursus convocare doctores, quod ut sequitur, factum est.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.386, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.386/charter>, accessed 2025-06-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success