Current repository:
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[16. Juli 1442] Item die 16. mensis Iulii congregata fuit facultas super istis articulis: Primus ad continuandum examen cum neophito juxta terminum sibi prefixum. Secundus ad audiendum supplicacionem cuiusdam baccalarii facultatis petere volentis, ut ad examen pro gradu licencie admittatur et ad cogitandum, quid circa eundem fieri expediat.
De primo articulo nichil fuit factum, quia ille neophitus non venit sed excusavit se in consilio civitatis, quod ipse esset cyrugicus et non phisicus, quare non egeret examine; quare nichil fuit conclusum, sed fuit bene electus Mag. Iohannes Czeller ad accedendum cum dominis appotecariis169 Magistrum civium et ad consulendum eundem. Qui consultus respondit, quod facultas iterato deberet170 accedere totum consilium et petere, ut tales emperici removerentur et ut servarent nos in juribus nostris, cum scirent multa sequi pericula ex practica talium et nos essemus illi, qui essemus eorum concives et pateremur cum civitate; quare etc.171
De secundo articulo fuit conclusum, quod Mag. Iohannes de Praunaw, qui petivit admitti ad examen juxta tenorem articuli, non deberet admitti pro ista vice propter defectum lectionum, quas non audivit diligenter, ut tenebatur juxta statuta, et secundo, quia practicavit contra honestatem suam et contra prohibicionem statuti et contra juramentum suum prestitum in baccalariatu; quare fuit suspensus usque ad novum ordinarium; si interim bene se regeret et abstineret a predictis, posset tunc redire et petere, si placeret et adhuc staret in arbitrio facultatis, an eum acceptaret vel non. Iesu Christo! [fol. 13r]172
Nota percepta et exposita tempore decanatus mei. Item primo recepi a precedenti decano 3 flor. auri et 80 den., ut supra in primo articulo istius mei decanatus scriptum est. Item recepi de censu domus facultatis 3 libr. 4 sol. et 22 den.; residuum dicit se exposuisse pro reformacione fontis et testatur per Mag. Petrum Wolczian, et hoc de censu debito ad festum sancti Georii transactum; presentem [censum] adhuc obligatur.
Item exposui: Principaliter dedi bedello 1 libr. den. Item dedi 3 libr. den. doctoribus pro expensis ad dominam Reginam juxta consensum facultatis. Item 1 flor. pro festo sanctorum Cosme et Damiani peragendo cum solempnitate, ut decet patronis facultatis. Item exposui in una congregacione ad honorem facultatis et civium protunc presencium 24 den.173
[1442/ 1443]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.48, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.48/charter>, accessed 2025-06-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success