Current repository:
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[31. Dezember 1465] Item per interfalla [sic!] temporum ab ista congregacione usque ad ultimam Decembris inclusive fuerunt tres congregaciones. In primis duabus fuerunt plura mota et pauca conclusa preter in ultima congregacione; tunc domus fuit finaliter locata Mag. Nycolao Molitoris de Ratispona, medicine doctori, et per eum conventa, et ultra hoc fuit commissum decano ad importandum censum domus, quia Mag. Conradus obligabatur 5 flor. Ungaricales de mutacione preterita, videlicet a festo sancti Geori usque ad festum sancti Michahelis, qui annus fuit sexagesimus quintus, quos florenos debuisset expedivisse Mag. Iohannes Feuchtner circa festum sancti Michahelis loco Mag. Conradi ex commissione eiusdem, quia protunc Mag. Conradus adhuc erat in vita; quod non est factum neque fuit factum in decanatu meo, quia habuit erronias excusaciones, que michi non placuerunt saltem racionabiles. [fol. 63v]616
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.238, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.238/charter>, accessed 2025-06-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success