Current repository:
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[16. November 1465] Item 16. die Novembris fuit facultas congregata in domo domini doctoris Mag. Michaelis de Schrick ad deliberandum super articulis infra scriptis, quorum primus fuit propter obitum olim venerabilis viri et domini Mag. Conradi Praun de Muldorff, medicine doctoris.
Secundus ad providendum domui et librarie. De primo articulo nichil fuit conclusum, sed de secundo domus fuit interim commissa una cum libraria decano, sed bona Mag. Conradi singula relicta fuerant commissa Mag. Iohanni Feuchtner de Muldorff, qui protunc habuit claves ad omnes seras prenominati doctoris, et eciam omnes iste res fuerunt sibi specialiter commisse ad fideles manus per dominum Rectorem universitatis et omnes officiales eiusdem, sed qualis negligencia fuerit facta per Mag. Iohannem, proch dolor, luce claret.
Sed de secundo articulo fuit conclusum, quod decanus deberet providere domui cum hospite honesto et decenti et, si posset fieri, quod locaret unum de doctoribus; qua diligencia facta per decanum et eciam pedellum, ita subito non potuit domus locari, quia doctores non fuerunt deliberati.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.237, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.237/charter>, accessed 2025-06-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success