Current repository:
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[14. April 1464] Anno Domini 1464., in die sanctorum Tiburcii et Valeriani, electus est in decanum Mag. Hermannus Haym de Rotenburga, arcium et medicine doctor, cui decanus immediate precedens presentavit ladulam cum omnibus in ea contentis, videlicet duobus libris actorum, sigillo et parva ladula cum in ea contentis, et decanus precedens statim fecit computum et presentavit 62 flor. Ungaricales et 3 flor. Reynenses, sed bedello de illis fuerunt dati 2 flor; Reynenses, nam facultas obligabatur sibi 12 sol. den. et residuum sibi propinavit propter voluntaria et diligentissima servicia sua, sed non de jure; et fuit circa eum motum, ne postea traheretur in consequenciam, quod propter diligenciam suam, quam circa singulos dominos doctores fecisset, facultas inclita ex libertate sua fecisset et non de jure suo; consideretur ergo illud.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.218, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.218/charter>, accessed 2025-06-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success