Geschichte der Grafen von Wertheim von den ältesten bis zu ihrem Erlöschen im Mannsstamme im Jahre 1556, Nr. XLIX. , S. 77
In nomine domini amen. Nos Rudolfus Dei gratia Comes de Wertheim presenti scripto recognoseimus publice et ad noti
54
tiam presenti'um et futurorum cupimus pervenire, quod manibus coadunatis Conegundis conjugis nostre et filie nostre Mech- tildis vendidimus et titulo venditionis damus religiosis viris, Abbat! et conventui monasterii in Brunnebach ordinis Cister- ciensis Herbipolensis dioecesis ab Henrico dicto de Karlstat cive Herbipolensi suisque heredibus decem et novem jugera vineti in marchia villae Linach, quorum octo sita sunt in loco, qui dicitur mons s. Kiliani. Item ibidem in vicinio duo jugera. Item tria in loco, qui dicitur Runic srode. Item qua tuor jugera in loco, qui dicitur Nackensagel. Item an der Steige duo jugera. Item pensioncm duorum malterorum sili- ginis, quinque solidor. hall. et duorum pullorum in festo b. Martini reditus annales in predicta villa Linach, que bona omnia et singula jure proprietatis hucusque possedimus, codem jure proprietatis perpetuo possidenda et predictos emtores ipsorumque successores sive heredes in possessionem supra- dictorum bonorum inducimus corporalem cum pleno rerum dominio per presentes pro pretio triginta sex librar. hall., de quo pretio dicimus esse pagatos et quitatos, prominentes et in his scriptis, nos nostrosque heredes obligantes, quod prclibatis emptoribus de omnibus bonis premissis faciamus plenam Warandiam que vulgariter Wertschaft dicitur, que de bonis proprietariis juxta terre consuctudincm fieri con- suevit. Renuntiamus etiam omnibus juribus et exceptionibus, per que predicta nostra venditio impediri possit, vel in aliquo retractan specialiter autem illi juri, per quod deceptis ultra medium justi pretii subvenitur. Ne autem super vendi- tione nostra hujusmodi quisquam dubietatis scrupulus a quo- piam in posterum suscitetur, presentes literas sepefatis emp toribus damus sigilli nostri munime roboratas. Datum et actum anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo tertio, feria quarta post festum trinitatis. Hujus nostre venditionis testes sunt: Ekelinus Pincerna. Andreas Zobel. Fridericus de Flache. Çrafto dictus Wiser. Gerhardus notarius noster. Item frater Marquardus. Fr. Henricus de Rotinburg monachi supradicti monasterii. Fr. Hartmandus conversus ibidem. Gotfridus de Rotenburg. Henricus Judeus et plures alii.
55
Urkunden Grafen von Wertheim, ed. Aschbach, 1843 (Google data) XLIX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Wertheim/27852280-0df3-4c6b-8fcb-8fd2a13d3366/charter>, accessed 2025-05-06+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success