useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data)  CCCXXXIX.
Signature:  CCCXXXIX.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
Johannes, rex Bohemice, liberat monasterium Aulce s. Marice in Antiqua Bruna ejusque homines ab omni servitio et labore. Dat. In Znoyma Idus Maß 1327.
Source Regest: Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCCXXXIX. , S. 335
 

ed.
Current repository
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCCXXXIX. , S. 335

    Graphics: 
    x

    CCCXXXIX.

    illos Johannes dei gracia Boemie et Polonie Rex, ac Lucemburgensis Comes, Omnibus in perpetuum tam presentibus quam futuris ad perpetuam rei memoriam volumus esse notum, quod puro cordis oculo et mentis intelligencia superne maiestatis super nos considerantes clemenciam tanto obligaciorem nos profitemur ex munere atque ad seruiendum deo et sue genitrici gloriose virgini Marie prompciorem, quanto clarius diuini muneris pro- fusam erga nos recognoscimus largitatem, Cum itaque omnibus in Christo Ecclesijs ex debito teneamur, illis tamen uberius, que novelle plantacionis a nostre serenitatis clemencia exor- dium susceperunt, vt ergo omnibus tam presentibus quam futuris nostre sinceritatis intencio, quam ad monasterium Monialium Aule S. Marie in Antiqua Brunna, Ordinis Cysterciensis, Olom. Dyocesis, ex affectu gerimus, et gerere semper volumus, luce clarius elucescat, cuius cum Illustri Domina, Domina Elyzabeth Regina felicis recordacionis Domini Wencezlai Boemie et Polonie olim Regis, Soceri et predecessoris nostri Relicta, fundatores sumus, et censeri volumus, de maturo nostrorum fidelium consilio, ex certa nostra sciencia et de mera libera et spontanea voluntate damus, concedimus et volumus, nostro, heredum, siue successorum nostrorum, tam Regum Boemie quam Marchionum Morauie. nomine, vt perpe- tuis futuris temporibus, neque nos heredes, siue successores nostri, neque aliqui officiales nostri, Barones, neque alique alie persone cuiuscumque status, preeminencie, dignitatis, aut condicionis, clericalis vel laicalis, existant sublimes, medie uel infime, a dicto Monasterio Aula S. Marie Abbatissa et Conuentu, a bonis ipsius Monasterij et ab hominibus ipsorum bonorum, et ab vniuersis eorum pertinencijs, quocmnque censeantur nomine,' tam habitis, quam habendis inposterum umquam aliquid seruicij, donorum, munerum, {vectigalium, uel iuuamine alicuius expedicionis, vallorum efossione, Castrorum vel municionum edificacione, uel seruicij, vel laboris, quod robotten wlgariter dicitur, petant, extorqueant, uel requirant, neque aliquas pernoctaciones faciant publice uel oculte, sed pocius omnia et singula ipsius Monasterij homines et bona mobilia et immobilia semper quieta maneant et pacata, Addi

    34

    266

    cientes eciam hoc pro gracia specialissima huic Monasterio tamquam nostre fundacioni per- petuo duratura, quod cum nos heredes, siue successores nostros Reges Boemie uel Marcliiones Morauie, in Regno Boemie uel Marchionatu Morauie, aliquam Bernam, Steuram, exaccionem siue peticionem in genere, uel in specie Terre, siue claustralibus, communiter uel diuisim imponere contiget, ex quacumque causa volumus, concedimus, et donamus, vt predictum Monasterium, homines et bona ipsius Monasterij, et ab omni genere tributorum semper li- bera maneant, et sint exempta temporibus profuturis. Promittentes pro nobis heredibus, siue successoribus nostris, Regibus Boemie et Marchionibus Morauie, has nostras donaciones et concessiones ratas, gratas, et firmas semper tenere, habere et inuiolabiliter obseruare. In cuius rei testimonium et robur perpetuo valiturum, presentes litteras fieri voluimus et eas nostri Sigilli Maioris munimine iussimus communiri. Actum et datum in Znoyma, Ydus Maij Anno Domini Millesimo Trecentesimo vicesimo septimo.

    (Orig. membran. cum sigillo majori bene conservato in archivo ejusdem monasterii apud C. R. Gubern. Brunte sub Lit. A. n. 18.)

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.