Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. BCLXXXVII. , S. 639
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. BCLXXXVII. , S. 639
BCLXXXVII.
In Dei nomine, Amen. Omnibus, ad quos presens scriptum peruenerit, Christianus Dei gratia ecclesie Ripensis episcopus in omnium Saluatore Salutem. Ut ea, que fiunt in tempore, non evanescant nec pereant tempore defluente, solent scripturarum et testium memorie commendari. Quare notum esse volumus universis presentibus et futuris, nos eam consulibus et burgensibus ciuitatis Lube- censis universis libertatis graciam contulisse, quod quotiescunque perpetuis tempo- ribus eos circa fines nostros, in temporalibus nobis subjectos, naufragium pati contigerit, omnia bona naufraga, que per se vel per alios salvare potuerint, pleno jure sibi vindicent. Precise namque volumus, quod omnia bona talia post naufra- gium eis attineant, quibus ante naufragium pertinebant. Que quidem bona, si presentes non fuerunt, quibus ea pertinent, per annum et diem eis illibata con- servabuntur, et amplius si predicti legitima necessitate vel ignorantia venire nequiverint^ ut eis venientibus ea vel ipsis vel eorum certis nunciis sine quolibet obstaculo presententur. Et si bonorum eorundem aliqui veri possessores obierint in naufragio seu alio modo quocunque, quicquid de bonis hujusmodi salvatum fuerit, debet veris heredibus fideliter reservari secundum exigentiam temporis pre- notati. Si preterea in aliquo forsan naufragio submersi fuerint omnes in nave constituti, ita quod nemo supervixerit, heredibus et veris dominis eorundem bono- rum illa presentabuntur, qui justis documentis probaverint esse sua. In omnibus premissis salvo eis justo laboris pretio, qui ad talia salvanda manum prebueriht adjutricem. Ut autem hec a nobis aut a nostris successoribus immutari non valeant nec refringi, presens scriptum sigillo nostro duximus muniendum. Datum Lubek, anno domini MCCLXXXX octavo, sabato post Martini.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) BCLXXXVII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/f53a96dc-dd05-4009-a0ac-ce40f933ad2e/charter>, accessed at 2025-01-19+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success