Urkundenbuch der Stadt Lübeck, Nr. DCCLXXL , S. 132
Current repository:
Urkundenbuch der Stadt Lübeck, Nr. DCCLXXL , S. 132



[Jniuersis presentes litteras inspecturis Magnus Dei gracia Swede, Norwegie et Schanie rex in Domino salutem sempiternam. Jniuriatur memorie frequenter obliuio, et longinquitate fit temporis, quod res clara presentibus || redditur obscura futuris, et sie interdum contingit, quod recisa repullulant, suscitantur sopita et sepulta resurgunt; sane aduersus obliuionis dispendium de scripture remedio pru- dencium cautela prouidit, praesertim in ¡l||lis, que propter vitanda grauia pericula personarían debeant firmitate perpetua stabiliri. ? igitur consideracione inducti in omnium deferimus publicam nocionem, quod dissensionem et discordiam inter nos, régna nostra а? dominia j| parte ex vna, et ciuitates marítimas, videlicet Lubeke,
Hamborgh, Rozstok, Wysmere, Sundis et Gripesvvald, parte ex altera, dudum inimico salutis humane procurante motas et subortas concordando sedauimus et sedando concordauimus in hunc modum: Primo videlicet, quod dampna omnia et singula hinc inde ab vtraque parte discordia durante recepta equaliter recompénsate cen sen debent, et quita sopita totaliter dimitti, si nunquam contigissent, et ad animum minime reuocanda. Dampna vero ciuitatibus predictis si qua post noti cian) nobis factam de composicione, per dominos Guntherum comitem de Swarze- bûrgh et Albertum Magnopolensem, Stargardie et Rozstok dominum, Lubeke domi nica próxima ante festum beatorum Galli et Lulli pro vtraque parte compromisse, et nos nostris capitaneis regnorum Swecie et Norwegie ac dominiorum nostrorum aliurum potuimus eandem composicionem nunciare, illata dinoscuntur, plenarie re fundí faciemus ciuitatibus predictis, facturis nobis et nostris idem viceuersa. Pre- terea de captiuis vtriusque partis taliter placitando conuenimus, quod depactati seu qui de certo quid soluendo uel dando pactum aut cauciqnem de soluendo fecerant aut per aliquam parcium hinc inde cuiquam donati sunt, in eodem statu, quo sunt, permanebunt; nondum vero depactati seu qui de certo quid soluendo uel dando pactum uel caucionen! non fecerant aut per aliquam parcium hinc inde cuiquam donati non sunt, liberi debent esse penitus et soluli. Ceterum nouas adinuenciones uel statuta per aduoeatos et officiales regni nostri Swecie et terre Schanie, si qua contra iusticias et consuetudines antiquas seruata et indulta sunt, deponi volumus penitus et cassari, dictisque ciuitatibus et earum incolis omnia iura, libertates et priuilegia antiqua tain a nobis quam progenitoribus nostris et regibus Swecie et terre Schanie eisdem ciuitatibus concessa et indulta in suo vigore debent permanere et inuiolabiliter obseruari, dicteque ciuitates ipsis ibidem vti debent pacifiée et quiete, sicut ab antiquo fuerat obseruatum. Huius rei testes sunt reuerendus in Christo pater et dominus, dominus Petrus Lundensis ecclesie archiepiscopus, regni nostri Swecie primas, Albertus Magnopolensis, Stargardie et Rozstok dominus, consiliarii regnorum nostrorum Swecie, Norwegie et terre Schanie; ac honorabiles viri domini Hinricus Pape, Hermannus de Wickede, Johannes Clingenberch Lubicensis, Johannes Miles, Hellingbernus de Hetuelde Hamborgensis, Ludolfus de Gotlandia, Hermannus Lyse Rozstoccensis, Georgius Wittenbeke et Hinricus de Suiten Wysmariensis, Seghe- fridus et Thidemannus Witte Sundensis, Euerhardus de Letzenize et Hermannus de Essendia Gripeswaldensis ciuitatum predietarum procónsules et cónsules, et alii pluies fidedigni. Jn quorum omnium euidenciam tirmiorem sigillum nostrum presentibus Bd. п. 91
duximus apponendum. Datum Helsingborch, anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo tercio, feria quinta próxima ante festum beate Marie Magdalene.
Nach dem Originale, auf der Tresc, mit an grün seidenen Fäden hängendem wohl erhaltenen Siegel.
IHCLXXII.
Der Lübechische Bürger Heinrich von Zarpen verpflichtet sich, die für seine Söhne von dem Schwerinschen Kleriker Heinrich Wilbrandi gegen Verpfändung gewisser Bücher des Letzteren contrahirte Schuld zu bezahlen. 1343. Aug. 28.
Notum sit, quod Hinricus de Cerben, ciuis Lubicensis, et Hinricus Wil brandi, scolar(is) suus, clericus l| Zwerinensis dyocesis, sic invicem conuenerunt, quod idem Hinricus de Cerben infra hinc et Car||nispriuium nunc proxime futurum soluet debitum quadraginta florenorum de Florencia boni |¡ ponderis et VIII grossorum turonensium, nomine filiorum suorum per eundem clericum in Monte Pessulano et in Romana curia contractum, pro quo idem clericus in parte libros suos obligauit, videlicet volumen decretalium cum apparatu, et sextum et septimum cum apparatu domini Johannis Andrée, et quandam summulam juris, quorum valor ad triginta florenos se extendit, eosdem libros penitus dequitando. Si vero huiusmodi libri venditi sint vel fuerint aut quoquomodo alienati, tunc idem Hinricus de Cerben eidem clerico pro dictis libris triginta florenos predicti ponderis et valoris suluet. Si autem huiusmodi libri per viarum discrimina inter Montem Pessulanum et ciui- tatem Lubicensem quaeunque occasione amittantur uel anullentur, super hoc et super sallario transportacionis eorundem librorum prefatus Hinricus de Cerben ac Hinri cus Wilbrandi, clericus antedictus, stabunt dicto dominorum Willekini Papen, cano nici Hamburgensis, ac Johannis de Kolcke, presbiteri. Testes huius sunt domini cónsules Lubicenses Arnoldus de Bardewich et Hermannus Mornewech. Acta sunt hec anno Domini MCCCXL tercio, in ecclesia saneti Petri in Lubeke, in vigilia decol[l]acionis beati Johannis, hora quasi vesperarum.
In dorso: Littera testimonialis Hinrici de Cerbe, cjuis Lubicensis, et Hinrici Wilbrandi, clerici Zwerinensis dyocesis.
Lilterae testimoniales, auf der Registratur.
Urkundenbuch der Stadt Lübeck (Google data) DCCLXXL , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckI/ee01b376-52cb-4b24-8da0-404738dc481c/charter>, accessed 2025-08-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success