useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data)  CCLXX.
Signature:  CCLXX.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
1185. 13. December. Verona. — Papst Urban III. fordert den Abt Manegold von St. Georgen in Schwaben vor seinen Richterstuhl.
Source Regest: Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CCLXX. , S. 407
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CCLXX. , S. 407

    Graphics: 
    x

    CCLXX.

    Urbanus episcopus servus seruorum dei dilecto filio M. ') abbati Sancti Georii in sweuia salutem et apostolicam benedictionem. Cum svper intrvsione et incubacione tua, qua monasterium Chremise niteris detinere, licet in aliquibus abbaciis officium exerceas, et aliis enormi- tatibus, quas pro obtinenda eiusdem monasterii abbacia, circa dilectos filios austros eleotum et fratres ipsius ecclesie tam tu quam germanus tuus pataviensis episcopus non es veritus perpetrare, quas etiam in eodem monasterio moram faciens addidisti ad felicis memorie Lu- cium III. papam predecessorem nostrum fratrem ipsius ecclesie grauis conquisitio pervenisset diiectis filiis nostris de Cruce sancta et de Gaersten abbatibus Saltzpurgensi et Neunburgensi prepositis exces- suni tuum commisit auctoritate apostolica corigendum dans ei pariter in mandatis, vt prefato episcopo fratri tuo, si constaret eius, que de facto ipso proposita fuerant adversus eum districtius iniungerent ex parte eius, vt usque ad festum sancti luce proxime preteritum satis facturus dçtanto excessu apostolico se conspectui presentaret, alioquin eum ab oflicio pontifican suspenderent et facerent manere suspensum, donec mandatum apostolicum impleret. Verum sicut eorundem fratrum iterata et miserabilis conquestio patefecit, cum ipsi iudices te ad suam presenciam evocassent, tu iudicio consciencie iam dampnatus ad eorum presenciam accedere contempsisti. Nolentes ergo, vt prefatum monasterium sub incubacione tua penitus destrvatur, quod iam per insolenciam tuam, sicut accepimus, in pluribus est elapsum, per apo stolica scripta tibi mandamus et in obediencie virtute precipimus, vt omni occasione et excusacione cessante in dominica, qua cantatur Oculi in ei semper, in persona et expensis propriis iam dictis fratribus de Omnibus, que aduersus te proposuerint, responsurus nostro te con spectui representes et fratres ipsos interim per te vel per alios non molestes. Data Verone Idus Decembris.

    Urkundenbuch von Kremsmünster, pag. 55, Nro. 43, ex copia.

    ') Maoegoldo.

    398

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.