useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data)  LXXV.
Signature:  LXXV.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
1071. 25. Juni. Passau. — Bischof Altmann von Passau stellt das Kloster St. Florian wieder her, und übergibt es regulirten Chorherren.
Source Regest: Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. LXXV. , S. 105
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. LXXV. , S. 105

    Graphics: 
    x

    LXXV.

    f In nomine sanete et indiuidue trinitatis altmannus dei gratia sacro sanete patauiensis ecclesie episcopus et apostolice sedis legatus eunetis successoribus suis et omnibus christi fidelibus in perpetuum.

    Sicut ex iniuneto nobis pastoralis dignitatis officio ecclesias, ubi necessarium esse uiderinius ad honorem dei fundare, sic et quocum- que casu lapsas tenemur in christo, dum possumus, ad laudem ipsius reformare. Hinc est, quod ecclesiam beati floriani martyris christi, quondam in' pago Lauriacensi ab antiquissimis terre illius incolis iuxta riuulum, qui ypha dicitur, fundatam et in defensionem sanete romane ecclesie ad annualem censum unius aurei traditam, sed tan dem in illo miserabili sanete Laureacensis ecclesie excidio tempore Wulfilonis ipsius ecclesie pontificis a barbaris destruetam, dum post- modo annis multis quasi desolata nullum uel a sede romana, uel ab alio quoquam reformation^ inueniret auxilium, nos tandem summi pontificis Alexandri interuentu, sed precipue diuine remunerationis intuitu in n.ostram defensionem suscipientes, ipsam omni diligentia, qua potuimus, reformare curauimus, pia etiam quorundam predeces

    9G

    sorum nostrorum Richarii videlicet, Adalberti, Eigilberti episcopo- rum uestigia sedantes, qui ipsius ecclesie desolationem miserati, ad eius reformationem multo studio laborauerunt, sed continua barbaro rum inuasione impediti, pium cordis eorum affectum ad effectum plene perducere non potuerunt.

    Nos itaque diuina ordinante clementia ipsis in episcopatum suc- cedentes, bonum opus ab ipsis bene inchoatum, deo adiuuante con- summauimus, murosque monasterii quondam ab ungaris dirutos cum tecto resarcientes, ipsum monasterium cum quinque altaribus conse- crauimus, canonicos regulares deo ibi perpetuo seruituros instituentes, Hartmannum uirum in sancta conuersatione probatum prepositum ipsis prefecimus, reditus (sic) distractos, quos potuimus, reuocaui- mus et ut ipsi canonici conmunem et regularem uitam ibidem professi sanete et religiose uiuentes diuine contemplationi liberius uacare et pro nostri omniumque fidelium salute deuotius deo debeant supplicare, nos quedam licet pauca de dominicalibus nostris in subsidium pre bende fratrum eorundem contulimus. Curiam uidelicet in Enzingen, Curiam ad sanctum Stepbanum iuxta waminpach cum omnibus ad eam pertinentibus, Ad Almisvelt uillam totam cum omnibus ad eam pertinentibus, transitu scilicet fluminis treue et piscationibus, pratis, paseuis, siluis, et duas partes decimationis in omnibus eiusdem eccle sie terminis tam eultis quam colendis. Ad svnilburch mansum unum et dimidium et duas partes deeimationis Ad Ebilsperch mansos duos et dimidium, Ad strummingen augeam cum omnibus ad eam pertinen tibus. Predia uero, que quoeunque modo distracta et alienata, in usus ipsius cenobii reuocauimus, sunt hec: Curia in Phaffinhouin cum omnibus ad eam pertinentibus, Curia in Lilinhovin, Curia in Gerlantin- gen, In Gômerichingen duo mansi et dimidius. Preterea, quod maxi mum est, parroebiam in qua ipsum cenobium fundatum est, et in omni bus ipsius paiTochie terminis tam eultis quam colendis decimam totam ipsi cenobio restituimus, quam tamen parrochiam et decimam fratres ipsius cenobii, sicut ex antiquis eorum priuilegiis plenius certificati sumus, a quibusdam antecessoribus nostris duabus uieibus quondam conmutantes, primo domino Haertwico pie recordationis episcopo decem hûbas iuxta prefatum riuulum, qui ypha uocatur, sitas, post- modum domino Adalberto sanetissime recordationis episcopo oppi dum in Anesiburch in litore Anen fluminis situm, in usus et proprie- tatem episcopatus pro conmutacione supradicte parroebie et decime

    97

    contulerunt, sed ipsam iteruiu atque iterum in destructione iam dicti monasterii distractam et usibus fratrum ipsius cenobii penitus abalie- natam, nos eam nunc tercio, sed respectu tantum diuine remunera- tionis et ob reuerentiam romane sedis de potestate baronum terre, qui ipsam decimam usibus suis uiolenter manciparant, recolligentes, parrochiam pleno iure, decimam totaliter et integraliter ipsi cenobio restituimus. Licet enim plurima beato christi martyri floriano in prima fundatione ipsius sui monasterii fuerint collata, omnibus tamen post- modum in destructione ipsius monasterii distractis, usibus fratrum tunc temporis ibidem deo militantium tantum hec paucissima inueni- mus remansisse: Villam, in qua ipsum monasterium fundatum est, cum omnibus ad eam pertinentibus, agris scilicet et uinetis, pratis, pascuis siluis, aquis aquarumque decursibus, piscationibus, uenatio- nibus et molendinis. Ad waelhelingen mansum unum et dimidium, Ad vrienlivtin mansum unum et dimidium. Nos igitur omnes possessiones sepedicti monasterii et iam sibi collatas et quas adhuc deo dante poterit adipisci, in nostram protectionem suscipientes, talem fratribus ibidem deo seruientibus indulgentiam facere decreuimus, ut, si mini steriales nostri, seu quicunque homines ecclesie nostre predia sua ad nos quocunque iure spectantia ipsis conferre decreuerint, liberam habeant potestatem conferendi, quando et ubi uelint. Preterea omnem, quam prius de indulgentia romane sedis habuerunt libertatem plene ipsis redonamus, liheram uidelicet sepulturam ipsis indulgentes ita, ut quicunque apud ens sepeliri uoluerit, libere non obstante alicuius plebaui uel uicarii contradictione sepeliatur. Adicientes quoque hahc gratiam ipsis indulgemiks, ut, si quando prelatum ipsius monasterii uiam uniuerse carnis ingredi contigerit, fratres liberam habeant pote statem eligendi alium quem magis ydoneum inuenerint, episcopo etiam irrequisito. Volumus etiam et.firmiter inhibentes semper obser- uandum statuimus, ut nullus successorum nostrorum uel alter quis- piam siue ecclesiastica siue secularis persona aliquem eis aduocatum uel in hominibus uel in prediis aliquatenus presumat ordinare, nisi quem prelatus ipsius monasterii cum consilio fratrum suorum sibi elegerit aduocatum, qui etiam, si, ut plerumque fieri solet, grauis ipsis et iniuriosus exstiterit, dum admonitus emendari noluerit, ad arbitrium ipsius prelati ab episcopo, uel si episcopus noluerit, a sede romana mutetur, altero ad peticionem ipsius prelati substituto. Igitur ut iam dicta ecclesia cum omnibus illuc uel nunc collatis uel iuste

    Urkiuidenbuch des Landes ob d. Emis. 7

    98

    postmodum conferendis plena pace gaudeat et secura consistat, nos ipsam dei omnipotentis patrocinio supponentes, auctoritate ipsius dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli eorumque uicarii Alexandri pape et potestate, qua nos fungimur, precipimus et sub pena eterne dampnationis firmiter inhibemus, ut nullus uel successorum nostrorum uel alia qualiscunque siue ecclesiastica siue secularis persona res ipsius ecclesie uel inuadere uel inminuere uel quocunque modo usi- bus fratrum ibidem deo seruientium subtrabere presumat uel auferre. Si autem quispiam successorum nostrorum, quod deus auertat, bec instituta nostra transgressus fuerit, si tercio conmoniíus congrua satisfactione non emendauerit, prepositus ipsius monasterii boc utens priuilegio super tanta iniuria querimoniam coram domino papa depo uat, ut super hoc, quod iustum fuerit, decernat. Si ergo super hoc, quod forte fieri potest, indignatus dominus papa predictum monaste- í'ium a iurisditione patauiensis ecclesie in iurisditionem romane sedis transferat, deus omnium iniquitatum uindex iustus tantum honoris et rerum dispendium Patauiensi ecclesie irrogatum ab auctore ipsius mali requirat et hic et in futuro. Conseruantibus autem pax a deo et misericordia et in presenti et in futuro seculo conseruetur. Amen. Et ut omnia bec omnes tam futuri quam presentis temporis homines sciant esse iugiter et inuiolabiliter conseruanda, presentem paginam sigilli nostri inpressione duximus confirmandam, nominibus Kuthedra- lium et ministerialium nostrorum, quorum consensu et consilio hee omnia acta sunt et confirmata, subnotatis. De Kathedralibus: Diet- marus maior prepositus, Imbertus decanus, Baldwinus scolasticus, Engilbertus archydiaconus, Imbertus capellanus, Almarus, Heinri- cus, Fridericus, Hugo Egino, Otakarus, canonici et ceteri omnes, De ministerialibus, Egelolf de velbach, Haertwich et frater eins Rvpreht de Chraenzingen, Chaecil de shaltarn, et frater eius Ota- ker, Ymzo de stegebach, Livtkoz de tagebrehtishvsin, Otaker de widach et alii quam plures.

    Datum Patauie, Anno ab incarnatione domini M?lxx°j? Indictione XIIII. VII. Kalendas Julii. Regnante Heinrico imperatore IHI. Anno regni eius VII? Imperii uero V? feliciter. A(men).

    Aus dem Originale mit aufgedrucktem Siegel im Archive des Klosters

    St. Florian. Umschrift des Siegels: TMANNV ....... RA. PATAVJEN-

    SJS. EPS. Abgedruckt: Pez, Cod. dipl. epist. I. 254. - Hormayr, Wien I. II. S. III. - Mon. hoie. XXIX. II . 9.

    99

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.